라틴어 문장 검색

Ipse interim in colle medio triplicem aciem instruxit legionum quattuor veteranarum; in summo iugo duas legiones quas in Gallia citeriore proxime conscripserat et omnia auxilia conlocavit,
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 24장2)
aliae simplices sunt, aliae duplices triplicesue ab uno ore intus orsae quae fiunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 35:7)
aliae simplices sunt, aliae duplices triplicesve, ab uno ore orsae, aut etiam in plures sinus dividuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 44:9)
latratum triplicem compescuit ingens ianitor et presso lacrimarum fonte resedit Cocytos tacitisque acheron obmutuit undis et Phlegethonteae requierunt murmura ripae):
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:35)
Ceterum Germanicus aliis quoque miraculis intendit animum, quorum praecipua fuere Memnonis saxea effigies, ubi radiis solis icta est, vocalem sonum reddens, disiectasque inter et vix pervias arenas instar montium eductae pyramides certamine et opibus regum, lacusque effossa humo, superfluentis Nili receptacula;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 61장1)
tanta laxitas, ut porticus triplices miliarias haberet;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 31장 1:4)
olim triplicem numerum fuisse, sed inter bellorum turbas maximam eorum partem praedones abegisse.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:49)
Forma tractatus est triplex, secundum triplicem divisionem.
(단테 알리기에리, Epistolae 100:2)
Neasillabum vero, quia triplicatum trisillabum videbatur, vel nunquam in honore fuit vel propter fastidium absolevit.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 76:3)
non erit hac facie miserabilior Crepereius Pollio, qui triplicem usuram praestare paratus circumit et fatuos non invenit, unde repente tot rugae?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX3)
quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi, tris species tam dissimilis, tria talia texta, una dies dabit exitio, multosque per annos sustentata ruet moles et machina mundi.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 3:2)
Ultima Lageae stirpis, perituraque proles, Degener, incestae sceptris cessure sororis, Cum tibi sacrato Macedon servetur in antro, Et regum cineres exstructo monte quiescant, Cum Ptolemaeorum manes seriemque pudendam Pyramides claudant, indignaque Mausolea:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:35)
Non mihi pyramidum tumulis evulsus Amasis Atque alii reges Nilo torrente natabunt?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 2:29)
Bis senos triplices et dentiscalpia septem;
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LIII2)
Gratus sic tibi, Paule, sit December, Nec vani triplices brevesque mappae Nec turis veniant leves selibrae, Sed lances ferat et scyphos avorum Aut grandis reus aut potens amicus, Seu quod te potius iuvat capitque;
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXII1)

SEARCH

MENU NAVIGATION