라틴어 문장 검색

in consulis domum plebes quadrantes ut funere ampliore efferretur iactasse fertur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 206:1)
bina in Latino iugera, ita ut dodrante ex Privernati complerent, data, terna in Falerno quadrantibus etiam pro longinquitate adiectis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 163:1)
et dena milia peditum sociis nominique Latino et sescenos imperarent equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 162:2)
L. Postumius Albinus M. Popilius Laenas consules cum omnium primum de provinciis et exercitibus ad senatum rettulissent, Ligures utrique decreti sunt, ut novas ambo quibus eam provinciam obtinerent legiones - binae singulis decretae - et socium Latini nominis dena milia peditum et sescenos equites, et supplementum Hispaniae tria milia peditum Romanorum scriberent et ducentos equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 2:1)
ex eo etiam videntur civitates Graecorum fecisse, quemadmodum cubitus est sex palmorum, in drachma, qua nummo uterentur, aereos signatos uti asses ex aequo sex, quos obolos appellant, quadrantesque obolorum, quae alii dichalca, nonnulli trichalca dicunt, pro digitis viginti quattuor in drachma constituisse.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 1장30)
Saturninus autem, qui nos reliquit heredes, quadrantem rei publicae nostrae, deinde pro quadrante praeceptionem quadringentorum milium dedit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 7 1:2)
Nam et Graeci, cum animadverterent temere se trecentis quinquaginta quattuor diebus ordinasse annum (quoniam appareret de solis cursu, qui trecentis sexaginta quinque diebus et quadrante zodiacum conficit, deesse anno suo undecim dies et quadrantem), intercalares stata ratione commenti sunt, ita ut octavo quoque anno nonaginta dies, ex quibus tres menses tricenum dierum conposuerunt, intercalarent.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION