라틴어 문장 검색

Idem pro Cluentio ait se totam causam vetere instituto solum perorasse, et pro C. Cornelio quadriduo egisse, ne dubitare possimus, quae per plures dies - ut necesse erat - latius dixerit, postea recisa ac repurgata in unum librum grandem quidem unum tamen coartasse.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 8:1)
currus tunc et equos telaque naufraga ipsos et proceres et vaga corpora nigrorum videas nare satellitum, arcis iustitium triste tyrannicae.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae23)
extrema per illos iustitia excedens terris vestigia fecit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 22:6)
Metellus in isdem castris quatriduo moratus saucios cum cura reficit, meritos in proeliis more militiae donat, uniuersos in contione laudat atque agit gratias, hortatur, ad cetera, quae levia sunt, parem animum gerant:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 54장1)
Hoc triduo et quatriduo fer, interdum pluribus diebus, ut non lusus sit, sed experimentum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 7:3)
Maestissimus haec tibi nuntio, decessit nudius tertius non absque iustitio matrona Philomathia.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Desiderato suo salutem 1:1)
Cumque ita sine cibo et potu, sine uoce et auditu, quatriduo perseueraret, quinta demum inlucescente die, quasi de graui experrectus somno, exsurgens resedit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 6:4)
vocato dein senatu cum ex auctoritate patrum iustitio indicto profectus ad tutandos fines esset Q. Servilio praefecto urbis relicto, hostem in agris non invenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 30:1)
vigiliae in urbe, stationes ante portas, praesidiaque in muris disposita, et quod necesse erat in tanto tumultu, iustitium per aliquot dies servatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 51:2)
ut Romam reditum est, iustitium remissum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 61:1)
cum magistro equitum in contionem venit, iustitium edicit, claudi tabernas tota urbe iubet, vetat quemquam privatae quicquam rei agere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 292:1)
dilectus simul edicitur et iustitium, neque aliud tota urbe agi quam bellum apparari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 286:1)
accito exercitu a Veiis, eoque ipso ab re male gesta perculso castra locantur ante portam Collinam, et in muris armati dispositi, et iustitium in foro tabernaeque clausae fiuntque omnia castris quam urbi similiora , cum trepidam civitatem praeconibus per vicos dimissis
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 343:2)
senatus in quadriduum, quot dierum nullo ante bello, supplicationes decernit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 262:2)
is dictator C. Servilium Ahalam magistrum equitum dixit, iustitioque indicto dilectum iuniorum habuit ita ut seniores quoque, quibus aliquid roboris superesset, in verba sua iuratos centuriaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION