라틴어 문장 검색

Metellus in isdem castris quatriduo moratus saucios cum cura reficit, meritos in proeliis more militiae donat, uniuersos in contione laudat atque agit gratias, hortatur, ad cetera, quae levia sunt, parem animum gerant:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 54장1)
Hoc triduo et quatriduo fer, interdum pluribus diebus, ut non lusus sit, sed experimentum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 7:3)
non erat animus ad frugalitatem magna vi reducendus, a qua paullum discesserat:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 32:3)
Sed ira, ebrietas, metus aliaque eiusmodi foeda et caduca irritamenta sunt nec virtutem instruunt, quae nihil vitiis eget, sed segnem alioqui animum et ignavum paullum adlevant.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 81:2)
quid mihi coniugium Paulli, quid currus auorum profuit aut famae pignora tanta meae?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 119)
prole mea Paullum sic iuuet esse senem.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 1162)
Cumque ita sine cibo et potu, sine uoce et auditu, quatriduo perseueraret, quinta demum inlucescente die, quasi de graui experrectus somno, exsurgens resedit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 6:4)
sic finem iustitio, quod quadriduum fuit, reditus Quincti consulis in urbem fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 32:3)
senatus in quadriduum, quot dierum nullo ante bello, supplicationes decernit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 262:2)
litterae consulum ingenti laetitia et in curia et in contione auditae, et quadridui supplicatione publicum gaudium privatis studiis celebratum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 644:1)
quadriduum circa rupem consumptum iumentis prope fame absumptis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 382:1)
maximeque omnium vigiliae conficiebant per quadriduum iam et tres noctes toleratae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 29:2)
per quas paludes quadriduo et tribus noctibus sine ulla requie iter fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII Periocha2)
ludos scenicos per quadriduum eo anno primum factos ab curulibus aedilibus memoriae proditur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 554:1)
quadriduo post quam adpulsa classis est, urbem adgressi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 74:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION