라틴어 문장 검색

sed quaestores regibus etiam tum imperantibus instituti sunt, quod lex curiata ostendit ab L. Bruto repetita.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 22장7)
decreta Narcisso quaestoria insignia, levissimum fastidii eius, cum super Pallantem et Callistum ageret, honesta quidem, sed ex quis deterrima orerentur [tristitiis multis].
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 38장7)
numerabatur inter ostenta deminutus omnium magistratuum numerus, quaestore, aedili, tribuno ac praetore et consule paucos intra mensis defunctis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 64장5)
ne quis ad causam orandam mercede aut donis emeretur, ne designatis quaestoribus edendi gladiatores necessitas esset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 5장2)
addidit L. Piso designatus consul, ne quid intra domum pro potestate adverterent, neve multam ab iis dictam quaestores aerarii in publicas tabulas ante quattuor mensis referrent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 28장5)
et Helvidius Priscus tribunus plebei adversus Obultronium Sabinum aerarii quaestorem contentiones proprias exercuit, tamquam ius hastae adversus inopes inclementer augeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 28장8)
dein princeps curam tabularum publicarum a quaestoribus ad praefectos transtulit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 28장9)
tunc Claudius quaestores rursum imposuit iisque, ne metu offensionum segnius consulerent, extra ordinem honores promisit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 29장5)
se quaestorem Germanici, illum domus eius adulterum fuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 42장6)
Perculit is dies Pompeium quoque Aelianum, iuvenem quaestorium, tamquam flagitiorum Fabiani gnarum, eique Italia et Hispania in qua ortus erat interdictum est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 41장1)
inter quorum aspectus et minas ingressi curiam senatores, et oratio principis per quaestorem eius audita est:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 27장3)
accusatoribus Eprio et Cossutiano quinquagies sestertium singulis, Ostorio duodecies et quaestoria insignia tribuuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 33장5)
Tum ad Thraseam in hortis agentem quaestor consulis missus vesperascente iam die.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 34장1)
Tum progressus in porticum illic a quaestore reperitur, laetitiae propior, quia Helvidium generum suum Italia tantum arceri cognoverat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 35장1)
porrectisque utriusque brachii venis, postquam cruorem effudit, humum super spargens, propius vocato quaestore 'libamus' inquit 'Iovi liberatori.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 35장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION