라틴어 문장 검색

Nulla armentorum et vetiti gregis fit concupiscentia, sed praemissi greges et armenta ad decipiendos fideles Christi, splendore armorum, galearum clypeorumque stupescunt, et vehementi strepitu ac clamore exercitus attoniti, admirantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 88:4)
Nam dixit sapiens, "Post concupiscentias tuas non eas,"in derisum inimicorum tuorum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 20:9)
Et beatus Iacobus dixit, "Unusquisqueenim temptatur a concupiscentia sua abstractus et illectus;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 36:11)
"Unusquisque enim temptatur a concupiscentia sua abstractuset illectus;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 89:3)
deinde cum concupiscentia conceperit, parit peccatum:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 89:4)
cras revertaret non morabor, quia sic crastinantem te impediet concupiscentia vel forsan retinebit dies extrema.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 240:9)
Ego tamen hoc loco secundum Scripturam mysterium magis duorum populorum intelligo, quod Deus adjiciendo Ecclesiae suae fidem piae plebis, abstulit perfidiam populi praevaricantis, quandoquidem verba ipsa hoc significare videantur, dicente Deo:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 2:1)
Non te vincat formae concupiscentia.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 2:20)
Itaque caro causa fuit corrumpendae etiam animae, quae velut origo et locus est quidam voluptatis, ex qua velut a fonte prorumpunt concupiscentiarum malarumque passionum flumina, lateque exundant.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 5장 3:5)
Est enim jam in hoc corpore nidus pudicitiae, in quo erat nidus irrationabilis concupiscentiae.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:27)
Altior autem et profundior interpretatio illud attexit, quod ubi anima mole passionum curvatur gravi, et quasi diversarum cupiditatum mergitur aestu, terrenae omnes cogitationes et concupiscentiae in praeceps ruunt;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 5:1)
sed induite vos dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis.
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 2:6)
Quibus lectis, dixi ut considerarent quo modo possent fideles audire sed abluti estis, qui adhuc talis concupiscentiae sordes, contra quas clauditur regnum caelorum, in corde suo, id est in interiore dei templo esse patiuntur.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 5:7)
Nec dicatis vos habere animos pudicos, si habeatis oculos inpudicos, quia inpudicus oculus inpudici cordis est nuntius et, cum se invicem sibi etiam tacente lingua conspectu mutuo corda nuntiant inpudica et secundum concupiscentiam carnis alterutro delectantur ardore, etiam intactis ab inmunda violatione corporibus, fugit castitas ipsa de moribus.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 10:10)
uxorem autem non duxisses, nisi susceptam deserens continentiam concupiscentia victus esses.
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION