라틴어 문장 검색

VIII, 7028, quae lectio verisimilis videtur, vox enim ipso pro glossemate haberi potest.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1485)
Verisimilius igitur habemus lentae esse glossema vocis lenes, legendumque esse si eae sunt lenes et jamdiu male habent.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).285)
T. I, p. 220, 3. Verisimile est cucumis glossema ineptum esse vocis insequentis cucurbita.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).340)
multo magis verisimile est, interiora, quibus major mollities, et lux ipsa nova sit, sub gravissimis vulneribus et ipsa trucidatione mutari.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 41:3)
ubi prioris febris accessio paene confecit, paremque subsequi verisimile est, neque eam videntur sustinere aegri vires posse.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 8:6)
Id saepe fieri posse verisimile est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIV Curatio tertianae febris. 2:6)
Eadem ergo vi verisimile est spissescentem quoque intus humorem hominis ab eo discuti, et sic dari sanitatem.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 15:6)
tum considerare quantulo detracto futurum sit, ut naturaliter se habeat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 25:3)
Verisimile est autem, id a quoque praetermissum, quod ipse non cognoverat:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIV De umbilici vitiis. 1:3)
Crassissimum vero in capite os post aurem est, qua capillus, ut verisimile est, ob id ipsum non gignitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 3:6)
verisimile est, etiam cerebri membranam esse violatam:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 1:12)
ut aliquis hanc esse, etiamsi rima est, existimet eo loco, quo subesse hanc verisimile est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 5:2)
quod etiam in faba ceterisque leguminibus, quibus terra gliscere videtur, verisimile est accidere, ut nisi protinus sublata messe eorum proscinditur,nihil iis segetibus, quae deinceps in eo loco seminari debent, profuturum sit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 13장 2:3)
Id autem cum sit verisimile, tum etiam verum esse nos docuit experimentum, cum et in Ardeatino agro, quem multis temporibus ipsi ante possedimus, et in Carseolano itemque in Albano generis Aminei vites notatas habuerimus, numero quidem perpaucas, verum ita fertiles ut in iugo singulae tenuis urnas praeberent, in pergulis autem singulae denas amphoras peraequarent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 9장 2:1)
quantulum istud est de quo aediles admonent!
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 54장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION