라틴어 문장 검색

At si qui cum scientia sociaverint diligentiam, non, ut ego existimo, quadragenas vel certe tricenas,sed ut Graecinus, minimum computans licet, inquit, amphoras vicenas percipient ex singulis iugeribus, omnis istos, qui faenum suum et holera amplexantur, incremento patrimonii facile superabunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 7:1)
utque trecentis nummis quadragenae urnae veneant, quod minimum pretium est annonae, consummant tamen septem cullei sestertia duo milia et centum nummos:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 10:2)
ac deinde tripedaneis relictis spatiis, per quae semina excolantur, in singulis ordinibus, qui ducenos quadragenos pedes obtinent,sesceni malleoli pangendi sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 5장 3:4)
Centies vicies duceni quadrageni fiunt viginti octo milia et octingenti.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 3:2)
Septuagies centeni quadrageni fiunt novem milia et octingenti.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 8:3)
Hoc duco quater.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 9:5)
Quinquies et vicies duceni quadrageni singuli, fiunt sex milia et viginti quinque.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 3장 2:6)
itaque inter ordines quadragenos pedes minimumque tricenos relinquere convenit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 5:3)
sat autem erit pondo quadragena singulis dari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 6:3)
idque quater anno fieri debet ultimis temporibus veris, aestatis, autumni, hiemis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 4장 1:3)
satis per tot annos ignavia peccatum, quod tricena aut quadragena stipendia senes et plerique truncato ex vulneribus corpore tolerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 17장3)
adiecta ingens luntrium vis, tricenos quadragenosque ferunt, armamenta Liburnicis solita;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 23장3)
sequentibusque consulibus flamen Dialis destinatus dimissa Cossutia, quae familia equestri sed admodum diues praetextato desponsata fuerat, Corneliam Cinnae quater consulis filiam duxit uxorem, ex qua illi mox Iulia nata est;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 1장 1:2)
Confectis bellis quinquiens triumphauit, post deuictum Scipionem quater eodem mense, sed interiectis diebus, et rursus semel post superatos Pompei liberos.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 37장 1:1)
fecisse se ludos ait suo nomine quater, pro aliis magistratibus, qui aut abessent aut non sufficerent, ter et uicies.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 43장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION