라틴어 문장 검색

Qua gratia flagitiorum arbitra conscientia, cum Romano deinde Palladius concordabat, reversusque ad comitatum, arte mendaciorum impia Valentinianum fefellerat, Tripolitanos frustra queri commemorans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 20:1)
Quis omnibus perspicaciter inquisitis, imperator cognitorum consultationi respondens, sub uno proloquio cunctos iubet occidi, et vix sine animorum horrore funestum spectaculum multitudine innumera contuente, et onerante questibus caelum (namque singulorum mala omnium esse communia credebantur), ducti universi flebiliter iugulantur praeter Simonidem, quem solum saevus ille sententiae lator, efferatus ob constantiam gravem, iusserat flammis exuri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 38:1)
Inter quae cum beluae ritu traheretur ingenuus paulo ante dives et liber, de te, Fortuna, ut inclementi querebatur et caeca, quae eum puncto temporis brevi opibus exutum et dulcedine caritatum, domoque extorrem, quam concidisse vidit in cinerem et ruinas, aut lacerandum membratim, aut serviturum sub verberibus et tormentis crudo devovisti victori.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 8장 8:2)
Sed hoc Licinius contra fidem factum questus est, quod partes suae ab alio fuerint vindicatae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 5장 9:3)
Et dictis factis, Franci querere ceperunt.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1528)
Romani, cum Leonem papam aegritudine decubuisse viderent, collecta manu omnia praedia, quae idem pontifex in singularum civitatum territoriis noviter construxit, primo diripiunt, deinde inmisso igne cremant, tum Romam ire statuunt et, quae sibi erepta querebantur, violenter auferre.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 815 234:1)
Qui cum de Bulgarorum iniqua infestatione quererentur et contra eos auxilium sibi ferri deposcerent, domum ire atque iterum ad tempus Bulgarorum legatis constitutum redire iussi sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 300:4)
Sed postea, mediante inter illos spiritu discordiae, separati sunt ab invicem, et tamen remota querentes habitacula semper iactitabant etiam se visiones angelicas vidisse et signa fecisse.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 85:4)
Incipiunt de rege queri, quod sanius esset Milui bella pati, quam sine Marte mori.
(ANONYMUS NEVELETI, De accipitre et columbis 25:3)
Capra cibum querens, edum commendat ouili, Hunc illi solida seruat ouile sera.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et edo 32:1)
Torpes mersa cauis, leuitas michi queritur alis.
(ANONYMUS NEVELETI, De musca et formica 40:2)
Hic dolet, hoc questu dolor hic instigat amicam:
(ANONYMUS NEVELETI, De uiro et uxore 52:14)
Dum natura iubet natos ululare lupinos, Turba lupina furit, federa rupta querens.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupis et ouibus 56:6)
Simia de turpi queritur nate.
(ANONYMUS NEVELETI, De simia et uulpe 60:1)
hec duo dampna queror.
(ANONYMUS NEVELETI, De simia et uulpe 60:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION