라틴어 문장 검색

itaque, ut primum brevi peracta, nec brevis, sportula datique fasti, acclamatum est ab omni Galliae coetu primoribus advocatorum, ut festivitate praeventas horas antelucanas, quae diem serum cum silentio praestolarentur, congrua emeritorum fascium laude honestarent.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 5:3)
ut ipsa uos dominici eloquii promissa in futuro respiciant, uosque uox ista ad aeternam festiuitatem euocet:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVIII.12)
in tempore quidem summae festiuitatis dubios circulos sequentes, utpote quibus longe ultra orbem positis nemo synodalia paschalis obseruantiae decreta porrexerat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. IV. 1:13)
sicque, ut dixi, in celebratione summae festiuitatis neque Iohanni, neque Petro, neque legi, neque euangelio concordatis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 5:1)
Et cum XXIa die mensis pascha dominicum celebrare refugiunt, patet profecto, quod illam per omnia diem a sua sollemnitate secernunt, quam lex maiore prae ceteris festiuitate memorabilem saepenumero commendat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 5:7)
annoque dominicae incarnationis DCCXXVIIII, quo pascha dominicum octauo Kalendarum Maiarum die celebrabatur, cum missarum sollemnia in memoriam eiusdem dominicae resurrectionis celebrasset, eodem die et ipse migrauit ad Dominum, ac gaudium summae festiuitatis, quod cum fratribus, quos ad unitatis gratiam conuerterat, inchoauit, cum Domino et apostolis, ceterisque caeli ciuibus conpleuit, immo id ipsum celebrare sine fine non desinit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXII. 1:7)
alios magistratus annuos esse, quinquennalem censuram;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 254:1)
Aemilium dictatorem laudibus ferret, qui quinquennalem ante censuram et longinquitate potestatis dominantem intra sex mensum et anni coegisset spatium, dic agedum inquit, Appi Claudi, quidnam facturus fueris, si eo tempore quo C. Furius et M. Geganius censores fuerunt censor fuisses.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 467:2)
vovit in eadem verba consul praeeunte maximo pontifice quibus antea quinquennalia vota suscipi solita erant, praeterquam quod tanta pecunia quantam tum cum solveretur senatus censuisset, ludos donaque facturum vovit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 93:1)
Ergasilvs Iuppiter supreme, servas me measque auges opes, maximas opimitates opiparasque offers mihi, laudem lucrum, ludum iocum, festivitatem ferias, pompam penum, potationis saturitatem, gaudium, nec cuiquam homini supplicare * nunc certum est mihi;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 11)
quom mi illa dicet mi animule, mi Olympio, mea vita, mea mellilla, mea festivitas, sine tuos ocellos deosculer, voluptas mea, sine amabo ted amari, meus festus dies, meus pullus passer, mea columba, mi lepus, quom mi haec dicentur dicta, tum tu, furcifer, quasi mus, in medio pariete versabere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 1, scene 151)
quid agis, mea festivitas?
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 313)
huius voluptas, te opsecro, huius mel, huius cor, huius labellum, huius lingua, huius savium, huius delicia, huius salus amoena, huius festivitas:
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 2340)

SEARCH

MENU NAVIGATION