라틴어 문장 검색

Rex primo disertis verbis episcopo significavit quam inique tulerat insolentem illam rupturam induciarum ab hominibus eius apud castrum de Norhamo factam.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 17:17)
Postea rex cum episcopo collocutus est solus, atque intima animi sui expromsit, dicendo temporarias istas inducias et paces cito conclusas cito etiam ruptas esse solere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 17:20)
Non tantum indutiis factis sed prope iam [pace] constituta opera [cum] complanarent custodiaeque munitionum essent deductae, auxilia regis in id castellum Marcelli quod proximum erat regis castris, neque opinantibus omnibus — si tamen in omnibus fuit Cassius:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 63:8)
eos neque colloquii neque indutiarum iura servasse et homines imperitos et per colloquium deceptos crudelissime interfecisse.
(카이사르, 내란기, 1권 85:10)
Indutiarum quodam genere misericordia facto adventus Caesaris exspectatur.
(카이사르, 내란기, 2권 13:3)
Nam ubi tantos suos labores et apparatus male cecidisse viderunt indutiisque per scelus violatis suam virtutem irrisui fore perdoluerunt, quod, unde agger omnino comportari posset, nihil erat reliquum, omnibus arboribus longe lateque in finibus Massiliensium excisis et convectis, aggerem novi generis atque inauditum ex latericiis duobus muris senum pedum crassitudine atque eorum murorum contignatione facere instituerunt aequa fere altitudine, atque ille congesticius ex materia fuerat agger.
(카이사르, 내란기, 2권 15:2)
Interim postulant ut sint indutiae, atque ab eis impetrant.
(카이사르, 내란기, 3권 15:11)
Interea manerent indutiae, dum ab illo rediri posset, neve alter alteri noceret.
(카이사르, 내란기, 3권 16:9)
Quod ad indutias pertineret, sic belli rationem esse divisam, ut illi classe naves auxiliaque sua impedirent, ipse ut aqua terraque eos prohiberet.
(카이사르, 내란기, 3권 17:3)
unum instare de indutiis vehementissimeque contendere.
(카이사르, 내란기, 3권 17:8)
At hostes, ubi primum nostros equites conspexerunt, quorum erat V milium numerus, cum ipsi non amplius DCCC equites haberent, quod ii qui frumentandi causa erant trans Mosam profecti nondum redierant, nihil timentibus nostris, quod legati eorum paulo ante a Caesare discesserant atque is dies indutiis erat ab his petitus, impetu facto celeriter nostros perturbaverunt;
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 12장1)
simul, ut dicebatur, sui purgandi causa, quod contra atque esset dictum et ipsi petissent, proelium pridie commisissent, simul ut, si quid possent, de indutiis fallendo impetrarent.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 13장5)
Sed ablaqueare omnibus autumnis oportebit primo quinquennio, dum vitis convalescat:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 8장 4:1)
At cum iugum in fascem pluribus harundinibus alterna cacuminum vice ordinatum est, fere quinquennii praebet usum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 17장 2:1)
Tum in repastinato nux posita celeriter emicat, et post quinquennium caesa more salicis 6 recreatur, atque 7 in palum formata fere usque in alteram caesionem perennat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION