라틴어 문장 검색

dictu mirabile, tenuit non solum ales captam semel sedem, sed quotienscumque certamen initum est, levans se alis os oculosque hostis rostro et unguibus appetit, donec territum prodigii talis visu oculisque simul ac mente turbatum Valerius obtruncat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 267:1)
forte ita eo anno evenit ut quotienscumque dictator ab exercitu recessisset, hostes in Samnio moverentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 504:1)
vos quoque velim, milites, non lamentis lacrimisque tamquam extinctos prosequi - vivunt vigentque fama rerum gestarum - , sed, quotienscumque occurret memoria illorum, velut si adhortantis signumque dantis videatis eos, ita proelia inire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 558:1)
tum Sempronius perduellionis se iudicare Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 41:1)
sacerdotes publicos, quotienscumque pro populo Atheniensi sociisque, exercitibus et classibus eorum precarentur, totiens detestari atque exsecrari Philippum, liberos eius regnumque, terrestres navalesque copias, Macedonum genus omne nomenque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 504:1)
contione advocata cum egisset consul, ne tum quidem de sententia motus gratias populo Romano egit, quod tanto studio, quotienscumque declarandae voluntatis potestas facta esset, praetorem se voluisset facere:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 479:1)
Semproni censorum ad dilectum prodisti et quotienscumque dilectus erit quoad hi censores magistratum habebunt, si miles factus non eris, in dilectum prodibis ?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 156:2)
et utrique censori perduellionem se iudicare pronuntiavit diemque comitiis a C. Sulpicio praetore urbano petit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 181:2)
Octobres comitiis perduellionis dicta dies.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 182:2)
nam Aetolia haec est, illic est captus in Alide, Philopolemus, huius Hegionis filius senis, qui hic habitat, quae aedes lamentariae mihi sunt, quas quotienscumque conspicio fleo;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 1, scene 114)
quid tu huc occursas, in urbem quotienscumque advenimus?
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 250)
hac ratione, quotienscumque opus fuerit, in aquam poterit esse progressus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장16)
igitur circumitio tympani plani quotienscumque ad foramen perducet calculos, emittet per canaliculum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 9장23)

SEARCH

MENU NAVIGATION