라틴어 문장 검색

Timui ei committere ecclesiam praesertim inter haereticorum circumlatrantium rabiem constitutam.
(아우구스티누스, 편지들, 18. (A. D. 402 Epist. LXV) Domino Beatissimo et Venerabiliter Suscipiendo Patri et Consacerdoti Seni Xanthippo Augustinus In Domino salutem 1:10)
In die illa, dicit Dominus, percutiam omnem equum in stuporem et ascensorem eius in amentiam; et super domum Iudae aperiam oculos meos et omnem equum populorum percutiam caecitate.
(불가타 성경, 즈카르야서, 12장4)
ipsis autem, qui eum ducebant, illam, quam paulo ante habuerant erga eum benevolentiam, in iram convertentibus, propterea quod sermones dicti, sicut ipsi arbitrabantur, essent amentia.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장29)
Uertere praui rabiem Neronis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XII 15:1)
Ore toruo comminantes, rabie cordis anhelos,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, IV 3:1)
Quod si furore atque amentia impulsum bellum intulisset, quid tandem vererentur? Aut cur de sua virtute aut de ipsius diligentia desperarent?
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 40장4)
quod longius eius amentiam progredi videbat, prospiciendum, ne quid sibi ac rei publicae nocere posset. Itaque dies circiter XXV in eo loco commoratus,
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 7장2)
cuncta ferit dum cuncta timet, desaevit in omnes ut se posse putent, nec belua taetrior ulla quam servi rabies in libera terga furentis;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:102)
mugitus ab axe redditus inferno, rabies arcana cavernas vibrat et alterno confligunt culmina lapsu.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:18)
principe quam largo veniat, quas inde reportet divitias, astu rabiem motura requirit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:118)
quales Aonio Thebas de monte reversae Maenades infectis Pentheo sanguine thyrsis, cum patuit venatus atrox matrique rotatum conspexere caput, gressus caligine figunt et rabiem desisse dolent.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:295)
quae iam rabies livoris erit?
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 3:6)
vix haec amentia nostris excubiis, nedum puero rectore quiesset.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:194)
tua cura coëgit inclusis aperire fugam, ne peior in arto saeviret rabies venturae conscia mortis;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:29)
vestris namque armis Alarici fracta quievit ac Brenni rabies;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:160)

SEARCH

MENU NAVIGATION