라틴어 문장 검색

Tum Graeci plusculi qui in eo convivio erant, homines amoeni et nostras quoque litteras haut incuriose docti, rhetorem lacessere insectarique adorti sunt tamquam prorsus barbarum et agrestem, qui ortus terra Hispania foret clamatorque tantum et facundia rabida iurgiosaque esset eiusque linguae exercitationes doceret quae nullas voluptates nullamque mulcedinem Veneris atque Musae haberet;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, IX 8:1)
Uertere praui rabiem Neronis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XII 15:1)
Domitor rabidas imbuit iras.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IV 16:1)
Ore toruo comminantes, rabie cordis anhelos,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, IV 3:1)
cuncta ferit dum cuncta timet, desaevit in omnes ut se posse putent, nec belua taetrior ulla quam servi rabies in libera terga furentis;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:102)
mugitus ab axe redditus inferno, rabies arcana cavernas vibrat et alterno confligunt culmina lapsu.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:18)
principe quam largo veniat, quas inde reportet divitias, astu rabiem motura requirit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:118)
quales Aonio Thebas de monte reversae Maenades infectis Pentheo sanguine thyrsis, cum patuit venatus atrox matrique rotatum conspexere caput, gressus caligine figunt et rabiem desisse dolent.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:295)
Aquiloniae procellae, rabidi tacete Cauri, taceat sonorus Auster.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 2:10)
quae iam rabies livoris erit?
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 3:6)
tua cura coëgit inclusis aperire fugam, ne peior in arto saeviret rabies venturae conscia mortis;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:29)
vestris namque armis Alarici fracta quievit ac Brenni rabies;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:160)
Talia grandaevum flammata fronte loquentem obliquisque tuens oculis non pertulit ultra, sed rupit rabidas accensa superbia voces:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:194)
quae iam rabies livoris erit?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Ad Stilichonem6)
omnibus armatur rabies.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Rimanti telum ira facit2)

SEARCH

MENU NAVIGATION