라틴어 문장 검색

ac tantum doctrina potuit ut in dispari numero nulla transversa hosti obiceretur, nullius remi detergerentur, sed semper venientibus adversae occurrerent.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 15:10)
Ipsi Massilienses et celeritate navium et scientia gubernatorum confisi nostros eludebant impetusque eorum excipiebant et, quoad licebat latiore uti spatio, producta longius acie circumvenire nostros aut pluribus navibus adoriri singulas aut remos transcurrentes detergere, si possent, contendebant;
(카이사르, 내란기, 1권 58:1)
capilloque sunt promisso atque omni parte corporis rasa praeter caput et labrum superius.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 14장3)
deinde id aliquamdiu perfricare, novissime detergere et unguere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 4장12)
si post concoctionem ieiunus caput radit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 5장7)
Si sudare corpus coepit, linteum tepefacere oportet paulatimque singula membra detergere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장36)
At ubi sudor omnis finitus est, aut si is non venit, ubi quam maxime potuit idoneus esse cibo aeger videtur, leviter sub veste ungendus est, tum detergendus, deinde ei cibus dandus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장37)
Si vero lingua sicca et scabra est, detergenda primum penicillo est ex aqua calida, deinde unguenda mixtis inter se rosa et melle.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 10장19)
At si scabra non est sed arida, ubi penicillo detersa est, ungi rosa debet, cui cerae paulum sit adiectum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 10장21)
aut prius fovere, deinde radere, et iterum fovere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장42)
Medendi autem causa caput radendum, deinde posca fovendum est, in qua laurus aut ruta decocta sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 20장21)
Si ne per haec quidem fuerit liberatus, caput radat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장39)
caput radere, idque perfundere aqua calida vel marina vel certe salsa, sic ut ei sulpur quoque adiciatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 3장13)
aeruginis rasae, turis, singulorum P. II;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장10)
Habet aeruginis rasae P. III;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 19장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION