라틴어 문장 검색

Atque his cibariis non solum hieme, sed etiam quibus temporibus, ut iam supra dixi tithymalus, atque etiam ulmi florebunt, sustinendae sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 16:2)
pridie autem easdem Idus auem regaliolum cum laureo ramulo Pompeianae curiae se inferentem uolucres uarii generis ex proximo nemore persecutae ibidem discerpserunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 81장 3:1)
Liuiae olim post Augusti statim nuptias Veientanum suum reuisenti praeteruolans aquila gallinam albam ramulum lauri rostro tenentem, ita ut rapuerat, demisit in gremium;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 1장 1:3)
cumque nutriri alitem, pangi ramulum placuisset, tanta pullorum suboles prouenit, ut hodieque ea uilla 'ad Gallinas' uocetur, tale uero lauretum, ut triumphaturi Caesares inde laureas decerperent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 1장 1:4)
namque Vinia Manilo, qualis Idalium colens venit ad Phrygium Venus iudicem, bona cum bona nubet alite virgo, floridis velut enitens myrtus Asia ramulis, quos hamadryades deae ludicrum sibi rosido nutriunt umore.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 612)
at si forte eadem est ulmo coniuncta marito, multi illam agricolae, multi accoluere iuvenci:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , youths45)
Ne te longis ambagibus ultraquam satis est morer, ex nitido fit rusticus atquesulcos et uineta crepat mera, praeparat ulmos,inmoritur studiis et amore senescit habendi.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0753)
Ne perconteris, fundus meus, optime Quincti,aruo pascat erum an bacis opulentet oliuae,pomisne et pratis an amicta uitibus ulmo,scribetur tibi forma loquaciter et situs agri.
(호라티우스의 첫번째 편지, 161)
interea calet et regnat poscitque maritum pastores et ovem Canusinam ulmosque Falernas;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI76)
miserum est aliorum incumbere famae, ne conlapsa ruant subductis tecta columnis, stratus humi palmes viduas desiderat ulmos.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII36)
Nec melius teneris iunguntur vitibus ulmi, Nec plus lotos aquas, litora myrtus amat.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XIII4)
Non sum de fragili dolatus ulmo, Nec quae stat rigida supina vena, De ligno mihi quolibet columna est, Sed viva generata de cupressu:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLIX1)
'versu' autem aut ordine, ut ille etiam seras in versum distulit ulmos:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1193)
vlmus opaca, ingens distinguenda sunt ista propter duo epitheta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2831)
alibi alta liber aret in ulmo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5542)

SEARCH

MENU NAVIGATION