라틴어 문장 검색

Blesilla nostra ridebit nec dignabitur loquacium ranarum audire convicia, cum dominus eius dictus sit Beelzebub.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 5:10)
Praetextata, nobilissima quondam femina, iubente viro Hymetio, qui patruus Eustochiae virginis fuit, habitum eius cultumque mutavit et neglectum crinem undanti gradu texuit vincere cupiens et virginis propositum et matris desiderium.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 5:4)
Esse aliquos manes et subterranea regna Cocytum et Stygio ranas in gurgite nigras, atque una transire vadum tot milia cumba nec pueri credunt, nisi qui nondum aere lavantur.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II82)
"ranarum viscera numquam inspexi;"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III16)
— Magno veluti cum flamma sonore Virgea suggeritur costis undantis aeni, Exsultantque aestu latices, furit intus aquae vis, Fumidus atque alte spumis exuberat amnis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 23:1)
Perfecta autem in exordio fieri potuisse testimonio sunt nunc quoque non pauca animantia quae de terra et imbre perfecta nascuntur, ut in Aegypto mures, ut aliis in locis ranae serpentesque et similia.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 12:1)
Hoc ubi virgineo conceptum est pectore numen, Humanam feriens animam sonat, oraque vatis Solvit, ceu Siculus flammis urgentibus Aetnam Undat apex:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:10)
At iuxta fluvios et stagna undantis Enipei Cappadocum montana cohors, et largus habenae Ponticus ibat eques.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:6)
Cum conparata rictibus tuis ora Niliacus habeat corcodilus angusta, Meliusque ranae garriant Ravennates, Et Atrianus dulcius culex cantet, Videasque quantum noctuae vident mane, Et illud oleas quod viri capellarum, Et anatis habeas orthopygium macrae, Senemque Cynicum vincat osseus cunnus;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XCIII3)
Iuris et aequarum cultor sanctissime legum, Veridico Latium qui regis ore forum, Municipi, Materne, tuo veterique sodali Callai+cum mandas siquid ad Oceanum - . An Laurentino turpis in litore ranas Et satius tenues ducere credis acus, Ad sua captivum quam saxa remittere mullum, Visus erit libris qui minor esse tribus?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXXVII1)
Grandis ut exiguam bos ranam ruperat olim, Sic, puto, Torquatus rumpet Otacilium.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXIX8)
Perlege Maeonio cantatas carmine ranas Et frontem nugis solvere disce meis.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLXXXIII Homeri Batrachomachia1)
sane aena absolute, sicut Graeci χάλκεα, ut costis undantis aeni et aena undantia flammis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2136)
adverbio 'hodie', non 'hac die'. ceterum 'diecula' nihil praeiudicat, quia multa deminutiva recedunt a nominibus primae positionis, ut 'scutum' 'scutula', 'canis' 'canicula', 'rana' 'ranunculus'. ineluctabile quod nemo eluctari possit ut effugiat, cum decem annis luctati simus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3248)
undantem aut 'abundantem', aut quia in modum undarum attollitur, ut qua plurimus undam fumus agit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6091)

SEARCH

MENU NAVIGATION