라틴어 문장 검색

aut ab appetitu mixto spiritus crudi, qui rapide fugit ignem, et ex eo circumfuso, tanquam ex carcere, violenter erumpit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 360:5)
Atque circa hoc certe se agilia praebent, et satis perniciter et rapide (ut pertaesa et impatientia omnis morae) contendunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 467:8)
Est enim honor, aut saltem esse debet, locus virtutis, atque quemadmodum in natura corpora moventur rapide ad locum, placide in loco, ita virtus in ambitu violentior est, in honore adepto sedatior.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 5:7)
Motus enim procerum debent esse sicut motus planetarum sub primo mobile (iuxta opinionem receptam), qui rapide quidem circumferuntur secundum motum primi mobilis, leniter autem renituntur in motu proprio.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 8:3)
Hinc usura vorax rapidumque in tempore foenus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 11:1)
Cum enim opes a Diabolo fluunt (veluti per fraudes, oppressiones, iniusticiam, et scelera) rapido cursu feruntur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 1:25)
Quorum quidem tametsi est numerosus exercitus spernendus tamen est, quoniam nullo duce regitur sed errore tantum temere ac passim lymphante raptatur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VI 1:15)
Rapido caelum turbine uersas
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IX 3:1)
Rapidos, rector, comprime fluctus
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IX 46:1)
Si quantas rapidis flatibus incitus
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IV 1:1)
Formae uero nitor ut rapidus est, ut uelox et uernalium florum mutabilitate fugacior!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XV 1:18)
Flectit rapidos Ursa meatus
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XII 9:1)
atque erat difficile eodem tempore rapidissimo flumine opera perficere et tela vitare.
(카이사르, 내란기, 1권 50:5)
quis erit, pueri, vitreas qui lapsus in undas huc rapidum Tritona vocet, quo vecta per altum deferar?
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:79)
et cum se rapido fessam proiecerat aestu, patricius roseis pavonum ventilat alis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:68)

SEARCH

MENU NAVIGATION