라틴어 문장 검색

"utque clamore percito formosae raptum uxoris conquerens populi testatur auxilium, quidam de latronibus importunae persecutionis indignatione permotus saxo grandi pro pedibus arrepto misellum iuvenem maritum meum percussum interemit:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 15:15)
"Sed ubi remigio plumae raptum maritum proceritas spatii fecerat alienum, per proximi fluminis marginem praecipitem sese dedit:"
(아풀레이우스, 변신, 5권193)
Quo sermone, alioquin exasperatus, furiosus latro rapto gladio sua miserrimum iuvenem manu perempturus invadit avidus.
(아풀레이우스, 변신, 9권 35:4)
sum raptus ad aethera quadum vi divina;
(ARCHIPOETA, V11)
Sunt enim, qui, dum nimis timent, ne quasi in dexteram rapti extollantur, in sinistram lapsi demerguntur, et sunt rursus, qui, dum nimis se auferunt a sinistra, ne torpida vacationis mollitia sorbeantur, ex altera parte iactantiae fastu corrupti atque consumpti in fumum favillamque vanescunt.
(아우구스티누스, 편지들, 15. (A. D. 398 Epist. XLVIII) Domino Dilecto et Exoptatissimo Fratri et Conpresbytero Eudoxio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 2:5)
Qui, ut saepe fit, per dies singulos minus minusque sollicitus et quasi adversario cessante securus, cum ab amico suo de cena egrederetur, subito raptus est a Florentino quodam, ut dicunt, comitis officiali per armatorum manum, quanta eis ad hoc factum sufficere visa est.
(아우구스티누스, 편지들, 30. (A. D. 410 Epist. CXV) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo Fratri et Consacerdoti Fortunato et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus In Domino salutem3)
Quod cum mihi nuntiaretur,1 et adhuc quo vel a quibus raptus fuerit, nesciretur, suspicio tamen esset de illo quem metuens se per ecclesiam tuebatur, continuo misi ad tribunum, qui custodiendo litori constitutus est.
(아우구스티누스, 편지들, 30. (A. D. 410 Epist. CXV) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo Fratri et Consacerdoti Fortunato et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus In Domino salutem4)
vexasse enim putant verbum esse leve et tenuis ac parvi incommodi, nec tantae atrocitati congruere, cum homines repente a belua immanissima rapti laniatique sint.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 3:1)
Accesserat dehinc lectio ad eum locum, in quo maritus senex super uxore divite atque deformi querebatur, quod ancillam suam, non inscito puellam ministerio et facie haut inliberali, coactus erat venundare, suspectam uxori quasi paelicem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 10:1)
"Quis vestrarum fuit integra aetatula, Quae hoc idem a viro suo, quod ego anus modo Effeci, paelice ut meum privarem virum?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 12:12)
atque inibi, quid sit proprie paelex quaeque eius vocabuli ratio sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, III 1:2)
Paelicem autem appellatam probrosamque habitam, quae iuncta consuetaque esset cum eo in cuius manu mancipioque alia matrimonii causa foret, hac antiquissima lege ostenditur, quam Numae regis fuisse accepimus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, III 4:1)
Paelex aedem Iunonis ne tangito;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, III 4:2)
Paelex autem quasi πάλλαξ, id est quasi παλλακίσ. Ut pleraque alia, ita hoc quoque vocabulum de Graeco flexum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, III 4:4)
rapio raptus, raptito;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, VI 4:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION