라틴어 문장 검색

Neque enim eo tempore coniicere erat ex novis aliquibus examinationibus aut incarcerationibus aliquem alium, praeter eos qui iam pridem innotuerant, detectum aut accusatum fuisse, etsi regis animus abditus hoc ipsum in dubio diu reliquisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 14:17)
Quin et illi ipsi authores qui dictaturam quandam in scientiis invaserunt et tanta confidentia de rebus pronuntiant, cum tamen per intervalla ad se redeunt, ad querimonias de subtilitate naturae, veritatis recessibus, rerum obscuritate, causarum implicatione, ingenii humani infirmitate, se convertunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:41)
ac si homines, in mentis suae recessibus et secretis cogitationibus de firmitudine religionis, et fidei in sensum imperio diffiderent ac dubitarent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 215:9)
Nam ut arbiter scilicet naturae (quod illi in more est) valde magistraliter assignat causam generationis accessui solis, causam autem corruptionis recessui;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 334:9)
cum utraque res (accessus videlicet solis et recessus) non respective, sed quasi indifferenter, praebeat causam tam generationi quam corruptioni;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 334:10)
sit natura inquisita Fluxus et Refluxus Maris, ille bis repetitus in die atque sexhorarius in accessibus et recessibus singulis, cum differentia nonnulla quae coincidit in motum lunae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 345:2)
Demus in amplexus uestros tamen ante recessus, Nosque salutemus et ad oscula danda paremus.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXI. De lepore, gatto et pardo 22:23)
et posuerunt Israel in abditis et in absconditis fugitivorum locis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장53)
Non altis laqueos montibus abditis
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVI 5:1)
Ipsos quin etiam fluctibus abditos
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVI 9:1)
Norunt recessus aequoris,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVI 10:1)
Arce conditus abdita.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VI 34:1)
Ubi, quantum storiarum demissio patiebatur, tantum elevarant, intra haec tegimenta abditi atque muniti parietes lateribus exstruebant rursusque alia pressione ad aedificandum sibi locum expediebant.
(카이사르, 내란기, 2권 9:7)
Eos impeditos et inopinantes adgressus magnam partem eorum concidit; reliqui sese fugae mandarunt atque in proximas silvas abdiderunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 12장3)
Hi neque vultum fingere neque interdum lacrimas tenere poterant: abditi in tabernaculis aut suum fatum querebantur aut cum familiaribus suis commune periculum miserabantur. Vulgo totis castris testamenta obsignabantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 39장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION