라틴어 문장 검색

agitate flagellis trans Styga, trans Erebum, vacuo mandate barathro infra Titanum tenebras infraque recessus Tartareos ipsumque Chaos, qua noctis opacae fundamenta latent;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:305)
Cum pulcher Apollo lustrat Hyperboreas Delphis cessantibus aras, nil tum Castaliae rivis communibus undae dissimiles, vili nec discrepat arbore laurus, antraque maesta silent inconsultique recessus.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:9)
quod cernere Thylen lusus et horrendos quondam penetrare recessus;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:78)
nubiferas Alpes Appenninique recessus Garganique nives Hecaërge prompta fatigat.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:156)
Multi putant in eiusmodi stagnis longos piscibus recessus et flexuosos in lateribus specus esse fabricandos, quo sint opaciores aestuantibus latebrae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 5:1)
Namque soleis ac rhombis et similibus animalibus humilis in duos pedes piscina deprimitur in ea parte litoris, quae profundi recessu nunquam destituitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 9:4)
nos terrarum ac libertatis extremos recessus ipse ac sinus famae in hunc diem defendit:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 30장 4:1)
temperat caelum hinc perpetuum iugum opacum et umbrosum, quod aestus levat, illinc mare adiunctum, quod modico tepore terras fovet.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 4장 10:2)
Nemus praealtis densisque arboribus umbrosum est pingue vallis solum rigantibus aquis, quae ex petris imminentibus manant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 4장 6:3)
Deversoria regionis illius magnos recessus habent amoenosque nemoribus manu consitis:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 21:1)
paulatim deinde ulteriora panduntur, ultima etiam altos recessus habent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 11장 4:2)
Silvae erant prope in inmensum spatium diffusae procerisque et in eximiam altitudinem editis arboribus umbrosae.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 1장 11:1)
Iam pater umbrosis Tirynthius arcibus ornum depulerat magnoque iugi stridore revulsam
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 599:1)
illic umbrosae semper stant aequore nubes et non certa dies, primo nec sole profundum
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 760:1)
longo nam tuta recessu puppis et adposita fluvius defenditur urbe.'
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 587:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION