라틴어 문장 검색

"at cum summotus lunaribus incrementis ipse Garunna suos in dorsa recolligit aestus, praecipiti fluctu raptim redit atque videtur in fontem iam non refluus sed defluus ire."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem58)
iacebant corpora undique locorum plaustris convecta rorantibus, quae, quoniam perculsis indesinenter incumberes, raptim succensis conclusa domiciliis culminum superlabentum rogalibus fragmentis funerabantur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Ecdicio suo Salutem. 8:3)
hic vir inlustris Philomatius, ut est illud Mantuani poetae, ausus et ipse manu iuvenum temptare laborem, sphaeristarum se turmalibus constanter immiscuit, pulchre enim hoc fecerat, sed cum adhuc essent anni minores, qui cum frequenter de loco stantum medii currentis impulsu summoveretur, nunc quoque acceptus in aream tam pilae coram praetervolantis quam superiectae nec intercideret 1 tramitem nec caveret ac 2 per catastropham saepe pronatus aegre de ruinoso flexu se recolligeret, primus ludi ab accentu sese removit suspiriosus extis incalescentibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 7:1)
Iam premit astra dies humilique ex aequore Titan rorantes evolvit equos et ab aethere magno sublatum curru pelagus cadit, at vada mater Scyria iamdudum fluctus emensa tenebat, exierantque iugo fessi delphines erili:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권102)
Exuit implicitum tenebris umentibus orbem Oceano prolata dies, genitorque coruscae lucis adhuc hebetem vicina nocte levabat et nondum excusso rorantem lampada ponto.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권1)
quinto vix Phosphoros ortu rorantem sternebat equum:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati38)
Et iam Mygdoniis elata cubilibus alto dispulerat caelo gelidas Aurora tenebras, rorantes excussa comas multumque sequenti sole rubens;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권44)
"cernis inexperto rorantes sanguine ventos, et plumis stillare diem?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권204)
rorant clipeique iubaeque triste salutantum, et cunctis dependet ab armis suspiranda domus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권8)
"attonito manifestus in agmine supra est Amphitryoniades puppemque alternus utrimque ingravat et medias ardet descendere in undas, at levis et miserae nondum mihi notus Iason transtra per et remos impressaque terga virorum nunc magnum Oeniden, nunc ille hortatibus Idan et Talaum et cana rorantem aspargine ponti Tyndariden iterans gelidique in nube parentis vela laborantem Calain subnectere malo voce manuque rogat;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권151)
vix ramis locus, agrestes adeo omnia cingunt exuviae, et viridem ferri nitor impedit umbram, hane, ut forte iugis longo defessa redibat venatu, modo rapta ferox Erymanthidos ursae ora ferens, multo proscissam vulnere cernit deposuisse comam et rorantes sanguine ramos exspirare solo;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권262)

SEARCH

MENU NAVIGATION