라틴어 문장 검색

CUM librum veteris scriptoris legebamus, conabamur postea memoriae vegetandae gratia indipisci animo ac recensere quae in eo libro scripta essent in utrasque existimationes laudis aut culpae adnotamentis digna, eratque hoc sane quam utile exercitium ad conciliandas nobis, ubi venisset usus, verborum elegantium recordationes.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 2:1)
Horum titulorum primus maxime erat favorabilis, quique animos subditorum sibi potissimum conciliare posset, qui per spatium viginti duorum annorum quibus Edwardus Quartus regnarat, opinionem penitus imbiberat de iure rosae albae sive familiae Eboracensis, atque in eam stirpem propter benignum et gratiosum eiusdem Edwardi, praecipue posterioribus vitae suae annis, regimen propendebant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:23)
In Hibernia tamen, ubi non dabatur a facinore in tantum aucto receptus, parum aut nihil valuit, et sermones serebant regem, ut verum regni haeredem depelleret et mundo fucum faceret et hominum imperitorum oculos fascinaret, adolescentulum supposititium in similitudinem Edwardi Plantagenistae ornasse, eumque populo monstrasse ne abstinendo quidem a sacris processionis ritibus, quo maiorem fabulae fidem conciliaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 10:4)
Ex quo cum nullos liberos suscepisset, magnam curam cum insigni benevolentiae affectu Philippi et Margaretae (prioris mariti nepotum) educationi impendit, id quod magnum ei amorem et auctoritatem apud Belgas conciliavit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:13)
Et facile ut legatus in Britanniam proficisceretur consensit, qui in hac re consensum suum declararet animumque ducis super hac re cognosceret, satis gnarus ducem Aurelianensem (cuius consilio res Britanniae omnino regebantur) secum reputantem nullis se conditionibus regi reconciliari posse, pacem prorsus disturbaturum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 3:29)
Lata est enim lex iusta et moralis per quam asportatio foeminarum per vim vontra voluntatem suam (exceptis pupillis femellis et ancillis) capitalis facta est, parlamento prudenter et merito censente crimen abripiendi foeminas per vim in possessionem extraneorum (licet postea per illecebras aut austutias concilietur earum assensus) nihil aliud esse quam raptum in longum productum, quia prima vis reliqua traxisse praesumitur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 32:2)
Quae summa priori quam crediderunt dupla erat, et fuit debite et praecise ad diem praefixum repensa, quemadmodum etiam prior summa fuerat, rege praeoptante semper potius mutuari citius quam egebat, quam solvere tardius quam debebat, id quod ei fidem admodum conciliavit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 13:2)
Hi exploratores pro fidelioribus habiti (aut saltem ex his aliqui) secretiora mandata receperunt, ut principales Perkini amicos et servos occulte ab eo abalienarent et averterent, proponendo et intimando eis quam futili et debili res eius niterentur fundamento, et quam prudente et potente cum rege illis res esset, eosque regi reconciliarent, venia promissa necnon praemiis prout mererentur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 7:36)
Quintentiam, quo exploratoribus suis transmarinis plus fidei apud exteros conciliaret, regem saepius iussisse illos ipsos exploratores inter caeteros suos, pro more illis temporibus usitato, in templo divi Pauli nominatim diris devoveri.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 8:2)
Verum, quoniam rex maius quiddam expectare merito possit a foederato antiquo quam ab hoste nuper reconciliato, petit a vobis ut eum in manus suas tradatis, praestertim cum piratae et impostores huius generis pro communibus generis homani hostibus haberi debeant, nec iuris gentium praesidio inniti possint."
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 9:25)
Barleius (qui una cum Cliffordo missus fuerat) ex iis fuit qui diutissime in fide erga rebelles permansit, donec Perkinus fere attritus esset, attamen etiam regi ad extremum reconciliatus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 20:6)
Praeterea, non potuit non corda et amorem subditorum sibi conciliare, quoniam magis videbatur prospicere illis quam regi ipsi.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 9:9)
Rex enim, etsi cives sibi conciliare non poterat modis ab Edwardo Quarto usitatis, tamen affabilitate et aliis favoribus regiis eos semper devinciebat seque illis multum dabat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 1:20)
Rex hac re turbatus nonnihil est, sed prioribus periculis edoctus ut lenibus et tempestivis uteretur remediis, nunciis benignis ita eum emollivit (ducissa etiam Margareta tot in alchymia sua frustrationibus fatigata, ideoque a novis expermentis facta aliena, partim etiam non nihil dulcorata quod eius nominis in confessione Perkini nulla facta fuerat mentio) ut comes placatus rediret, regique reconciliaretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 7:6)
Tantae fuit dexteritatis in conciliandis sibi principum externorum ministris.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 4:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION