라틴어 문장 검색

sed in animo revolvente iras, etiam si impetus offensionis languerat, memoria valebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 21장4)
nam situs gentium, varietates proeliorum, clari ducum exitus retinent ac redintegrant legentium animum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 33장5)
saepe adversis rei publicae temporibus accitos, quorum monitu redintegratas caerimonias et in posterum rectius habitas;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 15장2)
quod ubi auditum et languescere ira, redire amor ac, si cunctarentur, propinqua nox et uxorii cubiculi memoria timebantur, prorumpit Narcissus denuntiatque centurionibus et tribuno, qui aderat, exequi caedem:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 37장5)
igitur excitis quorum de sententia petitus rex, positisque castris apud Zeugma, unde maxime pervius amnis, postquam inlustres Parthi rexque Arabum Acbarus advenerat, monet Meherdaten barbarorum impetus acris cunctatione languescere aut in perfidiam mutari:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 12장5)
ita consilia Tiridati in contrarium vertebant, mittebatque oratores qui suo Parthorumque nomine expostularent cur datis nuper obsidibus redintegrataque amicitia, quae novis quoque beneficiis locum aperiret, vetere Armeniae possessione depelleretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 37장6)
talibus curis exercitus, quodque saevae cogitationis indicium erat, secreto suo satiatus, optimum in praesentia statuit reponere odium, donec impetus famae et favor exercitus languesceret:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 39장 4:1)
Iam legiones in testudinem glomerabantur, et alii tela saxaque incutiebant, cum languescere paulatim Vitellianorum animi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 31장1)
ceterum ut omnia inconsulti impetus coepta initiis valida spatio languescunt, dilabi paulatim senatores equitesque, primo cunctanter et ubi ipse non aderat, mox contemptim et sine discrimine donec Vitellius pudore inriti conatus quae non dabantur remisit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 58장11)
eadem Hordeonius Flaccus praesens monuerat, inclinato in Vespa- sianum animo et rei publicae cura, cui excidium adventabat, si redintegratum bellum et tot armatorum milia Italiam inrupissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 13장6)
Transrhenanos proelium poscentis ad scindendum vallum ire detrusosque redintegrare certamen iubet, superante multitudine et facili damno.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 28장8)
quidam recentis victoriae memores retinere locum, ferire hostem, seque et proximos hortari et redintegrata acie manus ad obsessos tendere ne tempori deessent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 34장17)
ponit assidue et pro stulto 'baceolum apud pullum pulleiaceum' et pro cerrito 'uacerrosum' et 'uapide' se habere pro male et 'betizare' pro languere, quod uulgo 'lachanizare' dicitur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 87장 2:1)
ac subinde redintegrata dissensione ciuili, eidem Antonio legatus, delatam sibi summam imperii ab iis, quos Cleopatrae pudebat, neque suscipere neque recusare fidenter propter subitam ualitudinem ausus, transiit ad Augustum et in diebus paucis obiit, nonnulla et ipse infamia aspersus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 3장 2:2)
nam qui luxuriae immoderatissimae esset, ter omnino per quattuordecim annos languit, atque ita ut neque uino neque consuetudine reliqua abstineret;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 51장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION