라틴어 문장 검색

Etenim, ut quod prius proposui prius refellam, si contenti bipedanea scrobe futuri sumus, quid ita censemus altius pastinare tam humili mensura vitem posituri?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 1장 2:1)
sed multa adgerebantur etiam insontibus periculosa, cum super tot senatores adversos facundissimis totius Asiae eoque ad accusandum delectis responderet solus et orandi nescius, proprio in metu qui exercitam quoque eloquentiam debilitat, non temperante Tiberio quin premeret voce vultu, eo quod ipse creberrime interrogabat, neque refellere aut eludere dabatur, ac saepe etiam confitendum erat ne frustra quaesivisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 67장3)
quae neque confirmare argumentis neque refellere in animo est:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 3장 4:1)
etiam sparsos de se in curia famosos libellos nec expauit et magna cura redarguit ac ne requisitis quidem auctoribus id modo censuit, cognoscendum posthac de iis, qui libellos aut carmina ad infamiam cuiuspiam sub alieno nomine edant.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 55장 1:1)
testem se in iudiciis et interrogari et refelli aequissimo animo patiebatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 56장 1:5)
Gaetulicum refellit Plinius quasi mentitum per adulationem, ut ad laudes iuuenis gloriosique principis aliquid etiam ex urbe Herculi sacra sumeret, abusumque audentius mendacio, quod ante annum fere natus Germanico filius Tiburi fuerat, appellatus et ipse C. Caesar, de cuius amabili pueritia immaturoque obitu supra diximus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 8장 2:2)
et nomen quidem gentile, quod sibi per contumeliam exprobraretur, resumpturum se professus est deposito adoptiuo, cetera conuicia, ut falsa, non alio argumento refellebat, quam quod etiam inscitia sibi tanto opere elaboratae perfectaeque a se artis obiceretur, singulos subinde rogitans, nossentne quemquam praestantiorem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 41장 1:3)
Quae si vera essent, idem meruisse eos, quod Philotan, si falsa, exigere ipsum, ut refellant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 19:2)
sed quis non prima refellat monstra deum longosque sibi non auguret annos?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 376:1)
Hec igitur sepe mecum recogitans, ne de infossi talenti culpa quandoque redarguar, publice utilitati non modo turgescere, quinymo fructificare desidero, et intemptatas ab aliis estendere veritates. 4.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 1:6)
Quod si contra veritatem ostensam de inparitate virium instetur, ut assolet, per victoriam David de Golia obtentam instantia refellatur;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 31:10)
et si Gentiles aliud peterent, refellant ipsam per victoriam Herculis in Antheum.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 31:11)
ad quem Cristus, redarguens, conversus dixit:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 9:41)
invenies primis ab sensibus esse creatam notitiem veri neque sensus posse refelli.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 17:4)
Sic pro reire redire dicitur, et pro reamare redamare, et redarguere, non rearguere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION