라틴어 문장 검색

Quo magis pravitas eorum admiranda est, qui, dediti corporis gaudiis, per luxum et ignaviam aetatem agunt, ceterum ingenium, quo neque melius neque amplius aliud in natura mortalium est, incultu atque socordia torpescere sinunt, cum praesertim tam multae variaeque sint artes animi, quibus summa claritudo paratur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 2장6)
famuli, attollite, refovete gelido latice.
(세네카, 아가멤논 14:4)
extincti sanguine refouebantur ignes;
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 5:9)
Quam flebiles voces exprimit in quadam ad Atticum epistula iam victo patre Pompeio, adhuc filio in Hispania fracta arma refovente !
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 25:1)
Nunc ecce trahit illum ad se Africa resurgentis belli minis plena, trahit Hispania, quae fractas et adflictas partes refovet, trahit Aegyptus infida, totus denique orbis, qui ad occasionem concussi imperii intentus est.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 61:1)
Illos merito quis dixerit miseros qui nimia felicitate torpescunt, quos velut in mari lento tranquillitas iners detinet ;
(세네카, De Providentia, book 1 42:3)
stupent ubi undae, segne torpescit fretum.
(세네카, Hercules Furens 12:2)
Cor pepulit horror, membra torpescunt gelu pectusque tremuit.
(세네카, 메데아 14:20)
non hic Herculeas videt palaestras Aetola Calydon stupens ab arce, cum cornu fluvii superbientis Alcides premeret, subinde fessum undoso refovens ab hoste pectus;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Polemio suo salutem , Praefatio epithalamii dicti Polemio et Araneolae5)
dat vires refovetque deus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권200)
refovet frigentis amicum pectus alumna senis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권172)
"i, refove dubium turbaeve ferenti dic, pareant leviterque vehant;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권330)
illas et lucis Hecate speculata Lycaeis prosequitur gemitu, duplexque ad litus euntes planxit ab Isthmiaco genetrix Thebana sepulcro, noctivagumque gregem, quamvis sibi luget, Eleusin flevit et arcanos errantibus extulit ignes, ipsa per aversos ducit Saturnia calles occultatque vias, ne plebs congressa suorum ire vetet pereatque ingentis gloria coepti, nec non functa ducum refovendi corpora curam Iris habet, putresque arcanis roribus artus ambrosiaeque rigat sucis, ut longius obstent exspectentque rogum et flammas non ante fatiscant.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권60)
Hic tantum curiositas humana torpescit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 8:3)
Quod terrae vorant urbes, quod insulas maria fraudant, quod externa atque interna bella dilaniant, quod regnis regna conpulsant, quod fames et lues et locales quaeque clades et frequentiae plerumque mortium vastant, quod humiles sublimitate, sublimes humilitate mutantur, quod iustitia rarescit, iniquitas increbrescit, bonarum omnium disciplinarum cura torpescit, quod etiam officia temporum et elementorum munia exorbitant, quod et monstris et portentis naturalium forma turbatur, providenter scripta sunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 20장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION