라틴어 문장 검색

"et pater, Aeolio frangit qui carcere ventos, cui varii flatus omnisque per aequora mundi spiritus atque hiemes nimbosaque nubila parent, artius obiecto Borean Eurumque Notumque monte premat:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri13)
quae laurus ab arcto, quid vagus Euphrates,quid ripa binominis Histri, quid Rheni vexilla ferant, quantum ultimus orbis cesserit et refugo circumsona gurgite Thyle - omnia nam laetas pila attollentia frondes, nullaque famosa signatur lancea penna - praeterea, fidos dominus si dividat enses, pandere quis centum valeat frenare, maniplos inter missus eques, quis praecepisse cohorti, quem deceat clari praestantior ordo tribuni, quisnam frenigerae signum dare dignior alae;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam36)
"in medios si comminus orsa tulisses Bistonas aut refugo pallentes sole Gelonos, parcior eloquio et medii reverentior aequi inciperes."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권160)
"tu nunc Ventis pluvioque rogaris pro Iove, tu refugas vires et pectora bellis exanimata reple:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권344)
Tantalus inde parens, non qui fallentibus undis imminet aut refugae sterilem rapit aera silvae, sed pius et magni vehitur conviva Tonantis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권102)
innuptae comitem Therona Dianae, ruricolamque Gyen cum fluetivago Ergino, intonsumque Hersen contemptoremque profundi Crethea, nimbosam qui saepe Caphereos arcem Euboicasque hiemes parva transfugerat alno.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권143)
"et tibi nimbosum languet iubar:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권134)
hos Salamin populos, illos Cerealis Eleusin horrida suspensis ad proelia misit aratris, et quos Callirhoe noviens errantibus undis implicat, et raptae qui conscius Orithyiae celavit ripis Geticos Elisos amores, ipse quoque in pugnas vacuatur collis, ubi ingens lis superum, dubiis donec nova surgeret arbor rupibus et longa refugum mare frangeret umbra, isset et Arctoas Cadmea ad moenia ducens Hippolyte turmas:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권304)

SEARCH

MENU NAVIGATION