라틴어 문장 검색

ab Actio cum Samum in hiberna se recepisset, turbatus nuntiis de seditione praemia et missionem poscentium, quos ex omni numero confecta uictoria Brundisium praemiserat, repetita Italia tempestate in traiectu bis conflictatus, primo inter promunturia Peloponensi atque Aetoliae, rursus circa montes Ceraunios utrubique parte liburnicarum demersa, simul eius, in qua uehebatur, fusis armamentis et gubernaculo diffracto;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 17장 3:1)
Igitur raptim agmen cursus magis quam itineris modo ducit ne nocturna quidem quiete diurnum laborem relaxante.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 5:3)
Nec hoc dico, quod Dei a nobis creatura damnetur, siquidem et dominus vini potator appellatur et Timotheo dolenti stomachum modica vini sorbitio relaxata est, sed modum et aetatis et valetudinis et corporum qualitates exigimus in potando.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 11:11)
dissoluit porro facile aes aurumque repente conferve facit, e parvis quia facta minute corporibus vis est et levibus ex elementis, quae facile insinuantur et insinuata repente dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 11:10)
quasi saepe gelum, quod continet in se, mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 27:17)
Sive inde occultas vires et pabula terrae Pinguia concipiunt, sive illis omne per ignem Excoquitur vitium atque exudat inutilis humor, Seu plures calor ille vias et caeca relaxat Spiramenta, novas veniat qua sucus in herbas, Seu durat magis et venas astringit hiantes, Ne tenues pluviae rapidive potentia solis Acrior aut Boreae penetrabile frigus adurat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 14:2)
in nubem cogitur aer nubes enim aeris densitas facit, ut denset erant quae rara modo et quae densa relaxat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 201)
sed inclusum Daedalum regina corruptis relaxavit custodibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1420)
nam qui ab exercitu relaxantur, ab armis dicuntur dimitti:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 8442)
caeca relaxat spiramenta breves cavernas, per quas sudor emanat, quae tenuitate sui non possunt videri:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 891)
et aperta serena aer enim densetur nubilo et rarescit sereno, ut "densat erant quae rara modo et quae densa relaxat".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3933)
sane et ad vindemiam feriae iudiciariam curam relaxaverant.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 2장 3:2)
Sic Caecilius et renidens (nam indignationis eius tumorem effusae orationis impetus relaxaverat):
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 14장 1:1)
relaxa modo paulum animum aut sane, si potes, libera.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 5장 4:3)
dat enim intervalla et relaxat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 122:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION