라틴어 문장 검색

Abominandum remedi genus est sanitatem debere morbo.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 76:3)
" Immo veram ignorantibus magnitudinem, qualis illa dira et abominanda :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 127:3)
Nunc illud dico, ista quae tu vocas aspera, quae adversa et abominanda, primum pro ipsis esse quibus accidunt, deinde pro universis, quorum maior diis cura quam singulorum est, post hoc volentibus accidere ac dignos malo esse, si nolint.
(세네카, De Providentia, book 1 22:2)
non cernat ultra lucidum Hippolytum diem adeatque manes iuvenis iratos patri, fer abominandam nunc opem gnato, parens:
(세네카, 파이드라 13:24)
tum multa secum effatus et patrium solum abominatus saepe genitorem ciet acerque habenis lora permissis quatit:
(세네카, 파이드라 15:2)
nec abominandae mortis auspicium pavet?
(세네카, Troades 628:1)
Abominandum remedii genus salutem debere morbo.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, A2)
Quicquid optant, quicquid abominantur, extraneum ab iis est;
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 16장 2:13)
quatinus abominatis idolis eorumque cultu, spretisque fanorum fatuitatibus, et auguriorum deceptabilibus blandimentis, credatis in Deum Patrem omnipotentem, eiusque Filium Iesum Christum, et Spiritum Sanctum, ut credentes, a diabolicae captiuitatis nexibus, sanctae et indiuiduae Trinitatis cooperante potentia, absoluti, aeternae uitae possitis esse participes.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. X. 1:7)
cumque de glorioso coniuge uestro paterna caritas sollicite perquisisset, cognouimus, quod eatenus abominandis idolis seruiens, ad suscipiendam uocem praedicatorum suam distulerit obedientiam exhibere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XI. 1:5)
nullam magis abominandam detestandamque merito cunctis fidelibus crediderim ea, quam habebat ille, cui gratiam Spiritus Sancti conparare uolenti dicit idem Petrus:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 9:10)
Namque prudentiam tuam facillime diiudicare reor, quod aptius multo sit, eius, quem corde toto abominaris, cuiusque horrendam faciem uidere refugis, habitum uultus a tuo uultu Deo iam dicato separare;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 11:10)
bellum innoxiis Antiatibus indici, geri cum plebe Romana, quam oneratam armis ex urbe praecipiti agmine acturi essent, exsilio et relegatione civium ulciscentes tribunos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 120:1)
quid est aliud quam exsilium intra eadem moenia, quam relegationem pati?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 47:1)
bene facitis, quod abominamini.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 191:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION