라틴어 문장 검색

Ilico obmutui et inter verbera - nam caedi me iusserat - conscientiae magis igne torquebar illum mecum versiculum reputans:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:13)
Ipse in conloquium sollicitatus, signo dato vivus hostium in manus incidisset, nisi tribunis reluctantibus fugam ducis barbari ferro occupassent.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PARTHICUM 9:1)
Observatum est a sacrificantibus ut, si hostia quae ad aras duceretur fuisset vehementius reluctata ostendissetque se invitam altaribus admoveri, amoveretur, quia invito deo offerri eam putabant.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 8:1)
Dum sibi redire de Patrensibus fundis Ducena clamat coccinatus Euclides Corinthioque plura de suburbano Longumque pulchra stemma repetit a Leda Et suscitanti Leito reluctatur:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXV1)
cunctanti quasi reluctanti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 8561)
quotiens enim victima reluctabatur, ostendebat se inprobari:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6243)
primus erichthonius currus et quattvor a. i. e. Vul- canus impetrato a Iove Minervae coniugio, illa reluctante, effectum libidinis proiecit in terram.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1131)
multa reluctanti pro 'multum':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3011)
Cum enim in maximis causis versatus esses et cum tibi aetas nostra iam cederet fascisque summit- teret, subito in civitate cum alia ceciderunt tum etiam ea ipsa, de qua disputare ordimur, eloquentia obmutuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 6장 1:2)
maxime vero perspecta est utriusque nostrum exercitatio paulo ante quam perterritum armis hoc studium, Brute, nostrum conticuit subito et obmutuit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 94장 2:1)
ego autem hoc etiam turpe esse saepe iudico et, si quando turpe non sit, tum esse non turpe, cum id a multitudine laudetur, quod sit ipsum per se rectum atque laudabile, non ob eam causam tamen illud dici esse honestum, quia laudetur a multis, sed quia tale sit, ut, vel si ignorarent id homines, vel si obmutuissent, sua tamen pulchritudine esset specieque laudabile.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 63:2)
quamquam scripsit artem rhetoricam Cleanthes, Chrysippus etiam, sed sic, ut, si quis obmutescere concupierit, nihil aliud legere debeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 10:2)
'Ego vero' inquit Crassus 'neque Antonium verbum facere patiar et ipse obmutescam, nisi prius a vobis impetraro' - 'Quidnam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 27:1)
posteaquam et sedem et aram et nomen invenit, obmutuit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 101:10)
posteaquam et sedem et aram et nomen invenit, obmutuit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 101:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION