라틴어 문장 검색

Nam tum cum veteri adstruitur recens aedificium, quasi surgenti reluctans oneri cedit, et quod prius exstructum imminebit cedenti, paulatim degravatum pondere suo praeceps attrahetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 10:2)
Sed et machina fabricanda est, qua clausa iumenta bovesque curentur, ut et propior 5 accessus ad pecudem medentibus sit, nec in ipsa curatione quadrupes reluctando remedia respuat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 19장 1:1)
trudebanturque in paludem gnaram vincentibus, iniquam nesciis, ni Caesar productas legiones instruxisset:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 63장5)
non cunctanter Tiberius pergit in domum, visit cubiculum, in quo reluctantis et impulsae vestigia cernebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 22장2)
ceteros, deiecto promptissimo quoque aut saucio, adpetente iam luce trusere in summa castelli ubi tandem coacta deditio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 51장8)
Civilis rabie semet in arma trusos;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 25장12)
Inter quas unam rex saepe conspexit maestiorem quam ceteras et producentibus eam verecunde reluctantem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 2장 7:1)
Quem ut armigeri corporisque custodes ad moriendum obstinatum esse cognoverunt, universi in tabernaculum inrumpunt diuque precibus ipsorum reluctatum aegre vicerunt, ut cibum caperet.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 12:1)
et qui divine voluntati reluctatus est et sciens et volens, eidem militet nesciens atque nolens.
(단테 알리기에리, Epistolae 39:11)
Attamen, imperatoris munus sibi diram necessitatem imposuisse, neminemque difficultatibus pluribus aut majoribus unquam reluctatum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.98)
Magnae erant difficultates, quibuscum illi reluctandum fuit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.136)
Operta recludit,spes iubet esse ratas, ad proelia trudit inertem,sollicitis animis onus eximit, addocet artis.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0512)
Ipse in conloquium sollicitatus, signo dato vivus hostium in manus incidisset, nisi tribunis reluctantibus fugam ducis barbari ferro occupassent.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PARTHICUM 9:1)
sic igitur debent venti quoque flamina ferri, quae vel uti validum cum flumen procubuere quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque impetibus crebris, inter dum vertice torto corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:14)
nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam, atque in eo semper durum sufferre laborem, hoc est adverso nixantem trudere monte saxum, quod tamen [e] summo iam vertice rusum volvitur et plani raptim petit aequora campi.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 26:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION