라틴어 문장 검색

Adeo acriter insequebantur hostes, ut prius eorum acies prima in conspectum venit, quam exercitus recedentis agmen novissimum scaphas et navigia conscendisset.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.45)
Ut scaphas aut navigia nanciscerentur, incassum elaboratum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.47)
Dimidia jam exercitus parte ibi flumen transportata, tempestas magna subito coorta est, quae navigia scaphasque omnes adeo disjecerat, ut exercitus pars, quae cis flumen erat, neque trajicere;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.68)
tandem, autem, quum jam meridies instaret, navigiis scaphisque omnibus, parvo accepto incommodo, reductis, nil aliud, praeter deditionem sibi relictum videbat fortis Cornwallis.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.70)
quae cum inlaesa decidisset, in fugam conversa pervenit ad litus ibique scapham ascendit, ex qua sponte funes soluti esse dicuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 72029)
remis insurgimus cum remes, anaremos, id est exsurgentes fortius remigamus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2071)
et 'sortiti' per sortem divisi ad officia remigandi, qui esset proreta, quis pedem teneret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5102)
nam non praemisit 'quamquam remigare non posset'. subit ostia portus, ut supra diximus, ideo quia exitus fluminum frequenter portus efficiunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 2812)
per remos id est scaphis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2901)
non enim sustinent sed alio modo remigant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 21 6:5)
statimne nos vela facere an quasi e portu egredientis paululum remigare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 9:3)
Quin potius inquam ego ad temeritatem confugimus et per funem lapsi descendimus in scapham praecisoque vinculo reliqua fortunae committimus?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 102:1)
nunc per puppim, per ipsa gubernacula delabendum est, a quorum regione funis descendit, qui scaphae custodiam tenet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 102:9)
Praeterea illud miror, Encolpi, tibi non succurrisse, unum nautam stationis perpetuae interdiu noctuque iacere in scapha, nec posse inde custodem nisi aut caede expelli aut praecipitari viribus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 102:10)
Tryphaenam autem prope iam fidelissimi rapuerunt servi, scaphaeque impositam cum maxima sarcinarum parte abduxere certissimae morti.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 114:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION