라틴어 문장 검색

Vetus autem ulcus scalpello concidendum est, excidendaeque ejus orae, et quidquid super eas livet aeque incidendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 77:2)
Circa eum inflatae venae quasi recurvantur, haeque pallent, aut livent;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 7:6)
si magis id renititur, ad os ventum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 47:2)
magisque, si etiam livent:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 22:2)
Maxime tamen in iis, quae renituntur, aut lapillis quaedam similia, aut concreti confertique pili reperiuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VI De gangliis, de meliceride, et atheromate, et steatomate, capitis tuberculis. 2:6)
Fereque ganglia renituntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VI De gangliis, de meliceride, et atheromate, et steatomate, capitis tuberculis. 3:1)
quia prementi nihil renititur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 43:5)
at si is vehemente increvit, renititur sicut uter repletus et arcte adstrictus:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 7:8)
praeterquam quod et tumoris aliquid est, pro venarum magnitudine ac modo, et id prementi magis renititur, ac per ipsos venarum toros inaequale est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 10:3)
quoniam inter subjectos digitos neque aeque renititur, et insuper dilabitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 21:4)
imponenda spongia ex aqua calida est, id liveat:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXX De ani vitiis. 6:6)
Di, quibus innumerum vacui famulatur Averni vulgus iners, opibus quorum donatur avaris quidquid in orbe perit, quos Styx liventibus ambit interfusa vadis et quos fumantia torquens aequora gurgitibus Phlegethon perlustrat anhelis — vos mihi sacrarum penetralia pandite rerum et vestri secreta poli:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:9)
liventibus illa exultat Coei spoliis;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:231)
tunc in canitiem mutatis sponte colubris longaevum mentita senem rugisque severas persulcata genas et ficto languida passu invadit muros Elusae, notissima dudum tecta petens, oculisque diu liventibus haesit peiorem mirata virum, tum talia fatur:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:61)
simul studiis inertibus et iuvenum imperitiae suetum livere iis qui vividam et incorruptam eloquentiam tuendis civibus exercerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 42장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION