라틴어 문장 검색

At nunc se a Tamsapore et Nohodare optimatibus missum, qui catervas ductaverant praedatorum, ad eos redire quae didicerat perlaturum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 16:2)
nec enim cautum deinde videbatur, expergefactis quos petebant insidiae, in apertum properare discrimen, cum iam undique frendentium catervae Persarum in proelia venirent accensae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 6장 8:2)
Visoque imperatore ex alto suggestu, iam sermonem parante lenissimum, meditanteque alloqui velut morigeros iam futuros, quidam ex illis, furore percitus truci, calceo suo in tribunal contorto, Marha marha (quod est apud eos signum bellicum) exclamavit, eumque secuta incondita multitudo, vexillo elato repente barbarico, ululans ferum, in ipsum principem ferebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 11장 10:1)
Mox autem audito, quod ad ultimum paene tractus exitium, in abrupto staret adhuc imperator, antiquissimum omnium exercitus ratus eum iuvare (nondum enim exemptum periculis aestimavit salutis) fastu fidentior, licet ob procursionem subitam semitectus, sonorum et Martium frendens, barbarorum mori obstinatorum catervis semet immersit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 11장 13:1)
Trepidis deinde superatorum auribus ululantium undique Persarum intonante fragore, artius proelium intra muros exarsit, hostium nostrorumque catervis certantibus comminus, cum confertis inter se corporibus hinc indeque stricto mucrone, nulli occurrentium parceretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 14:1)
Et quia conspectum abstulerant fumi nigerrimae nubes, classico excitante in pugnam, legiones procinctae celeri gradu venerunt, et subcrescente paulatim ardore bellandi, cum ventum fuisset ad manus, repente machinae omnes effusis ignibus urebantur praeter maiorem, quam diruptis restibus quibus e muro iactis implicabatur, virorum fortium acrior nisus aegre semustam extraxit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 19:1)
reque digesta per secreta colloquia, et alto roborata silentio, cum Aquileiam pervenissent, uberem situ et opibus, murisque circumdatam validis, eam hostiliter repente clausere, iuvante indigena plebe tumultum horrore, cui Constanti nomen erat tum etiam iunctum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 11장 2:3)
Qua gratia in laetitiam imperator versus ex metu, contione mox absoluta, Arbitionem ante alios faustum ad intestina bella sedanda, ex ante actis iam sciens, iter suum praeire cum Lanceariis et Mattiariis, et catervis expeditorum praecepit, et cum Laetis itidem Gomoarium, venturis in Succorum angustiis opponendum, ea re aliis antelatum, quod ut contemptus in Galliis erat Iuliano infestus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 16:2)
Christianam religionem absolutam et simplicem anili superstitione confundens, in qua scrutanda perplexius quam componenda gravius excitavit discidia plurima, quae progressa fusius aluit concertatione verborum, ut catervis antistitum iumentis publicis ultro citroque discurrentibus per synodos (quas appellant), dum ritum omnem ad suum trahere conatur arbitrium, rei vehiculariae succideret nervos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 18:1)
Ecce autem repente perlato laetabili nuntio, indicante exstinctum Artemium, plebs omnis elata gaudio insperato, vocibus horrendis infrendens, Georgium petit, raptumque diversis mulcandi generibus proterens et conculcans, divaricatis pedibus, interfecit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 11장 8:1)
Quo tam atroci casu repente consumpto, ad id usque imperatorem ira provexit, ut quaestiones agitari iuberet, solito acriores, et maiorem ecclesiam Antiochiae claudi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 13장 2:1)
Cumque Iovi faceret rem divinam, repente conspexit quendam humi prostratum, supplici voce vitam precantem et veniam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 14장 4:2)
Felice enim largitionum comite profluvio sanguinis repente exstincto, eumque comite Iuliano secuto, vulgus publicos contuens titulos, Felicem Iulianum Augustumque pronuntiabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 1장 5:2)
namque kalendis ipsis Ianuariis ascendente eo gradile Genii templum, e sacerdotum consortio quidam ceteris diuturnior, nullo pulsante, repente concidit animamque insperato casu efflavit, quod adstantes (incertum per imperitiam an adulandi cupiditate), memorabant consulum seniori portendi, nimirum Sallustio, sed (ut apparuit) non aetati sed potestati maiori, interitum propinquare monstrabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 1장 6:2)
Contra philosophi, candorem ignis sacri repente conspecti, nihil significare aiebant, sed esse acrioris spiritus cursum, ex aethere aliqua vi ad inferiora detrusum, aut si exinde praenoscitur aliquid, incrementa claritudinis imperatori portendi, gloriosa coeptanti, cum constet flammas suapte natura nullo obstante ad sublimia convolare.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION