라틴어 문장 검색

hinc enim accidit dubitatio, intermissio, repetitio plus quam possunt audentibus, deinde, cum errarunt, etiam iis quae iam sciunt diffidentibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 61:2)
sermo constat ratione vel vetustate, auctoritate, . rationem praestat praecipue analogia, nonnunquam et etymologia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 222:2)
omnia tamen haec exigunt acre iudicium, analogia praecipue, quam proxime ex Graeco transferentes in Latinum proportionem vocaverunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 224:2)
nos praeter auctoritatem oratorum atque historicorum analogia quoque dictum hoc tuebamur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 232:1)
sed meminerimus non per omnia duci analogiae posse rationem, cum et sibi ipsa plurimis in locis repugnet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 233:1)
nam praeterito quidem tempore varie formari verba prima persona o littera terminata, ipsa analogia confiteatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 236:4)
non enim, cum fingerentur homines, analogia demissa caelo loquendi dedit, sed inventa est postquam , et notatum in sermone quid quomodo caderet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 236:6)
itaque non ratione nititur sed exemplo, lex est loquendi sed observatio, ut ipsam analogiam nulla res alia fecerit quam consuetudo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 236:7)
ac de analogia nimium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 247:3)
aut vim C. Caesaris fregerunt editi de analogia libri?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 300:3)
quod prooemii sit officium, quae ratio narrandi, quae probationum fides, seu proposita confirmamus sive contra dicta dissolvimus, quanta vis in perorando, seu reficienda brevi repetitione rerum memoria est iudicis sive adfectus (quod est longe potentissimum) commovendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 7:3)
repetitio et congregatio, quae Graece dicitur ἀνακεφαλαίωσισ a quibusdam Latinorum enumeratio, et memoriam iudicis reficit et totam simul causam ponit ante oculos et, etiamsi per singula minus moverat, turba valet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 19:3)
alioqui nihil est odiosius recta illa repetitione velut memoriae iudicum diffidentis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 20:4)
quod est unum repetitionis genus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 38:7)
praecipua tamen eius opera δείνωσισ in exaggeranda indignitate et in ceteris altitudo quaedam, φαντασία in concipiendis visionibus, e)cergasi/a in efficiendo velut opere proposito, cui adiicitur ἐπεξεργασία repetitio probationis eiusdem et cumulus ex abundanti, ἐνέργεια confinis his (est enim ab agendo dicta) et cuius propria sit virtus non esse, quae dicuntur, otiosa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 151:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION