라틴어 문장 검색

Congiarium populo nummorum trecenorum ter dedit atque inter spectacula muneris largissimum epulum Septimontiali sacrorum quidem senatui equitique panariis, plebei sportellis cum obsonio distributis initium uescendi primus fecit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 4장 5:1)
auctor et tr(ibunis) pl(ebis) fuit aedilem sordidum repetundarum accusandi iudicesque in eum a senatu petendi.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 8장 2:1)
Dicam adpetitas sordes et in condemnationem vestium sericarum plebeium cultum et servilia indumenta quaesita?
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 2:7)
Tertiam seditionem excitavit matrimoniorum dignitas, ut plebei cum patriciis iungerentur;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 11:1)
26. Quartam honorum cupido, ut plebei quoque magistratus crearentur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 11:3)
Fabius Ambustus duarum pater alteram Sulpicio patricii sanguinis dederat, alteram plebeius Stolo sibi iunxit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 12:1)
Aequiore animo utcumque ferrem, si plebei duces aut, si nobiles, mali saltem ducatum sceleri praebuissent.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 2:1)
ut ecce pro L. Flacco, quem repetundarum reum ioci oportunitate de manifestissimis criminibus exemit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 13:2)
Quid nunc rostra tibi prosunt turbata, forumque, Unde tribunicia plebeius signifer arte Arma dabas populis?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:51)
denique tribunus plebei quidam Valerius Soranus, ut ait Varro et multi alii, hoc nomen ausus enuntiare, ut quidam dicunt raptus a senatu et in crucem levatus est, ut alii, metu supplicii fugit et in Sicilia comprehensus a praetore praecepto senatus occisus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2773)
cum enim in raptu Sabinarum plebeius quidam raptam pulcherrimam duceret, ne ei auferretur ab aliis, Thalassionis eam ducis nobilis esse simulavit, cuius nomine fuit puellae tuta virginitas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 65112)
"testis ludorum offensi Iovis de somnio plebei hominis iteratio:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 7장 1:6)
licet aliquid etiam de M. Popili ingenio suspicari, qui cum consul esset eodemque tempore sacrificium publicum cum laena faceret, quod erat flamen Carmentalis, plebei contra patres concitatione et seditione nuntiata, ut erat laena amictus ita venit in contionem seditionemque cum auctoritate tum oratione sedavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 4:1)
mucius autem augur, quod pro se opus erat, ipse dicebat, ut de pecuniis repetundis contra T. Albucium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 5:1)
L. enim Piso tribunus plebis legem primus de pecuniis repetundis Censorino et Manilio consulibus tulit - ipse etiam Piso et causas egit et multarum legum aut auctor aut dissuasor fuit, isque et orationes reliquit, quae iam evanuerunt, et annalis sane exiliter scriptos - ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 27장 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION