라틴어 문장 검색

"Tunc nanctae iam portis patentibus nudatum sororis animum facinerosae mulieres, omissis tectae machinae latibulis, destrictis gladiis fraudium simplicis puellae paventes cogitationes invadunt."
(아풀레이우스, 변신, 5권155)
"Nec ulla caprea nec pavens damula nec prae ceteris feris mitior cerva, sed aper immanis atque invisitatus exsurgit toris callosae cutis obesus, pilis inhorrentibus corio squalidus, setis insurgentibus spinae hispidus dentibus attritu sonaci spumeus, oculis aspectu minaci flammeus, impetu saevo frementis oris totus fulmineus;"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:20)
Et post haec revertentur filii Israel et quaerent Dominum Deum suum et David regem suum et pavebunt ad Dominum et ad bonum eius in fine dierum.
(불가타 성경, 호세아서, 3장5)
Pactum meum fuit cum eo vitae et pacis, et dedi haec ei simul cum timore, et timuit me et a facie nominis mei pavebat.
(불가타 성경, 말라키서, 2장5)
At quisquis trepidus pauet uel optat,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VII 15:1)
cuncta pavet speratque nihil.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:78)
illa pavet strepitus cuneosque erecta theatri respicit et tanti miratur sibila vulgi.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:237)
deterrima palustris, quae pigro lapsu repit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 3:1)
diversis animorum motibus pavebant terrebantque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 25장6)
terrere ni paveant, ubi pertimuerint inpune contemni:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 29장7)
eo promptior Caesar pergit introrsus, populatur, excindit non ausum congredi hostem aut, sicubi restiterat, statim pulsum nec umquam magis, ut ex captivis cognitum est, paventem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 25장6)
non alias magis anxia et pavens civitas, tegens adversum proximos;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 69장8)
et quidam regrediebantur ostentabantque se rursum id ipsum paventes quod timuissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 70장5)
is fatali quodam motu (neque enim ante specimen constantiae dederat) seu prava sollertia, dum imminentium oblitus incerta pavet, inserere se dubitantibus ac monere consules ne relationem inciperent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 4장2)
peditum si quis integer longinqua et avia, vulnerati castra repetivere, virtutem regis, saevitiam et copias gentium, cuncta metu extollentes, facili credulitate eorum qui eadem pavebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 11장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION