라틴어 문장 검색

"hoc monstrant vetulae pueris repentibus assae, hoc discunt omnes ante alpha et beta puellae."
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV72)
nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum corpore nec membris incussam sidere cretam, nec nebulam noctu neque arani tenvia fila obvia sentimus, quando obretimur euntes, nec supera caput eiusdem cecidisse vietam vestem nec plumas avium papposque volantis, qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim, nec repentis itum cuiusvis cumque animantis sentimus nec priva pedum vestigia quaeque, corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 10:1)
opturgescit enim subito pes, arripit acer saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos, existit sacer ignis et urit corpore serpens quam cumque arripuit partem repitque per artus, ni mirum quia sunt multarum semina rerum et satis haec tellus morbi caelumque mali fert, unde queat vis immensi procrescere morbi.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 21:6)
varius concinnat id aeër. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum, commovet atque aeër inimicus serpere coepit, ut nebula ac nubes paulatim repit et omne qua graditur conturbat et immutare coactat, fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum, corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 36:9)
Homerus ingenti spiritu ex perturbatione terrae ipsum Ditem patrem territum prosilire et exclamare quodammodo facit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 13:1)
hae nullo fixerunt robore terram, Sed per iter longum caussa repsere latenti.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:31)
Tunc pectore vatis Impactae cessere fores, expulsaque templis Prosiluit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:63)
Ipsae tua signa revellent, Prosilientque acies.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 1:36)
Formidine mersa, Prosilit hortando melior fiducia vulgo:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:16)
Tunc puppe propinqua Prosiluit, crimenque deum crudele notavit, Deformem pallore ducem, vultusque prementem Canitie, atque atro squalentes pulvere vestes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:29)
Prosiluit busto, semustaque membra relinquens Degeneremque rogum, sequitur convexa Tonantis, Qua niger astriferis connectitur axibus aer, Quaque patet terras inter lunaeque meatus, (Semidei manes habitant, quos ignea virtus Innocuos vita patientes aetheris imi Fecit) et aeternos animam collegit in orbes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:1)
Amissum non flet cum sola est Gellia patrem, Si quis adest, iussae prosiliunt lacrimae.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXXIII1)
Flentibus Heliadum ramis dum vipera repit, Fluxit in obstantem sucina gutta feram:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LIX1)
agmine longo tandem post illos gyros tandem longo repere coepti agmine, id est impetu, tractu.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 901)
mollia crura reponit Ennius de gruibus "perque fabam repunt et mollia crura reponunt".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 762)

SEARCH

MENU NAVIGATION