라틴어 문장 검색

in reliquo reposita est mihi iustitiae corona, quam reddet mihi Dominus in illa die, iustus iudex, non solum autem mihi sed et omnibus, qui diligunt adventum eius.
이제는 의로움의 화관이 나를 위하여 마련되어 있습니다. 의로운 심판관이신 주님께서 그날에 그것을 나에게 주실 것입니다. 나만이 아니라, 그분께서 나타나시기를 애타게 기다린 모든 사람에게도 주실 것입니다. (불가타 성경, 티모테오에게 보낸 둘째 서간, 4장8)
caeli autem, qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt igni, servati in diem iudicii et perditionis impiorum hominum.
지금의 하늘과 땅도 불에 타 없어질 때까지 같은 말씀으로 보존됩니다. 불경한 사람들이 심판을 받아 멸망하는 날까지만 유지되는 것입니다. (불가타 성경, 베드로의 둘째 서간, 3장7)
Nihilque erat in templo, quod non auro tegeretur; sed et totum altare Dabir texit auro.
그는 집 전체를 온통 금으로 입히고, 안쪽 성소에 딸린 제단도 모두 금으로 입혔다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 6장22)
tegentem tegere volentem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 4982)
tegit tegere consuevit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 4211)
Ex ore Altissimi prodii primogenita ante omnem creaturam, ego in coelis feci ut oriretur lumen indeficiens, et sicut nebula texi omnem terram.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 23:48)
Ob hoc enim, teste Augustino, teguntur ne vilescant, qui secundo quidem libro De Doctrina Christiana, cum causas difficultatis vel facilitatis sacrae Scripturae aperiret, ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 50:4)
XX. Ait namque quod quando sacrarum rerum notionem sub pio velamine figmentorum honestis et tectam rebus, et vestitam nominibus enuntiant, hoc est figmenti genus quod cautio de divinis rebus philosophantis admittit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 51:1)
Ita ergo potest et hoc loco dictum videri sacramentum in silentio habitum, quod scirent quidem prophetae, sed hominibus, id est vulgo, non manifestaverint, sed texerint, secundum praeceptum Dei, usquequo tempus adesset, et Verbum caro fieret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 19:2)
factumque est, et illud sanctissimi regis corpus, ante dilaceratum et truncum, ita ut iam retulimus unitum et incorruptum repperit, tetigit, lavit, et rursum novis et optimis vestibus indutum ligneolocello reposuit, benedicens Deum qui mirabilis est in sanctis suis et gloriosus in omnibus operibus suis.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 18:21)
quanto tamen magis meum conabar tegere vulnus, tanto magis mihi crescebat poena doloris.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 3:4)
Sed si me morum probitatis cultura perlustrat, intra nobilitatis me credo moenia constitutum et vera generis coruscare virtute, et sic me morum probitas intra nobilitatis ordinem facit esse repositum;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 5:19)
Hi mihi sunt nimis sermones obscuri nimisque verba reposita, nisi ipsa tua faciat interpretatio manifesta.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 15:2)
Prima pars quidem in interiori erat loco reposita et a media parte undique circumsaepta.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 29:4)
Tuae igitur indesinenter clementiae supplico, ut quae tibi placet mihi tuo digneris servo praecipere, et, quae sint in amore praecepta principalia veraciter indicare, et illam mulierem, per cuius sum operationem tali visione beatus, meae intercessionis iuvamine a poenis gravioribus propitius liberare, et cum istis, quas hic tam honorifice collocatas aspicio, intra huius amoenitatis misericorditer loca reponere;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 33:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION