라틴어 문장 검색

Ea praecipua pulchritudinis portio quam pictura repraesentare non potest, imo nec effigies ipsa viva primo aspectu.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLI. [ = English XLIII] DE PULCHRITUDINE 2:3)
Fabula Phaetontis brevitatem conflagrationis ad unius tantum diei spatium repraesentavit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 1:10)
O praeclara potentia, quae ne ad conseruationem quidem sui satis efficax inuenitur!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IX 1:4)
Quae uero pestis efficacior ad nocendum quam familiaris inimicus?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IX 1:21)
Recte, inquit, aestimas, sed qui conclusioni accedere durum putat aequum est uel falsum aliquid praecessisse demonstret uel collocationem propositionum non esse efficacem necessariae conclusionis ostendat;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 2:1)
Nam supernis diuinisque substantiis et perspicax iudicium et incorrupta uoluntas et efficax optatorum praesto est potestas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, III 1:9)
Quaero enim cur illam soluentium rationem minus efficacem putes quae quia praescientiam non esse futuris rebus causam necessitatis existimat nihil impediri praescientia arbitrii libertatem putat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 1:6)
Caesar respondit se fore aequissimum Pharnaci, si quae polliceretur repraesentaturus esset.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 70:1)
Itaque se quod in longiorem diem conlaturus fuisset repraesentaturum et proxima nocte de quarta vigilia castra moturum, ut quam primum intellegere posset utrum apud eos pudor atque officium an timor plus valeret.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 40장14)
nam positum et ordinem nosse debent, quae cadaver melius quam vivus et vulneratus homo repraesentat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium228)
pessima ex his, si tamquam ex furfuribus factas nubeculas repraesentat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 4장25)
item si urina modo pura et liquida est, modo habet quaedam subsidentia, aut si levia atque alba rubrave sunt, quae in ea subsidunt, aut si quasdam quasi miculas repraesentat, aut si bullulas excitat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 5장6)
Alvus quoque varia pestifera est, quae strigmentum, sanguinem, bilem, viride aliquid, modo diversis temporibus, modo simul, et in mixtura quadam, discreta tamen repraesentat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장42)
Atque idem alio loco quartum quemque diem ut in utrumque efficacissimum adprehendit, id est quartum, septimum, undecimum, quartum decimum, septimum decimum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장64)
ac novissime rosa caput naresque implere, offerre etiam naribus rutam ex aceto contritam, movere sternumenta medicamentis in id efficacibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장43)

SEARCH

MENU NAVIGATION