라틴어 문장 검색

Fides autem ut habeatur, duabus rebus effici potest, si existimabimur adepti coniunctam cum iustitia prudentiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 43:1)
nihil enim erat quod minus eum vellem existimare quam me tanta de re non meo consilio usum esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 12 2:9)
quod scribis Apamea praesidium deduci non oportuisse, videbam item ceteros existimare molesteque ferebam de ea re minus commodos sermones malevolorum fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 17 3:1)
sed tamen cum primum posse ingredi coepit, non magis sibi quam rei p. se convaluisse existimans ad omnia pericula princeps esse non recusabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 17 2:2)
at hercule maiores nostri longe aliter et de illo et de ceteris talibus viris existimabant itaque ex minima tenuissimaque re publica maximam et florentissimam nobis reliquerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 18장 1:3)
hac classe si urbs agrique Atheniensium defenderentur, satis in praesentia existimanti Claudio esse maioris etiam rei fortuna oblata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 241:2)
nolite eodem loco existimare, Quirites, futuram rem quo fuit antequam lex de hoc ferretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 53:1)
hoc auctore existimantur Petillii et vivo Africano rem ingressi et mortuo rogationem promulgasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 684:1)
me honestiust, quam te palam hanc rem facere, ne illa existimet amoris causa percitum id fecisse te magis quam sua causa.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 4, scene 213)
His pro rerum ratione, ut sibi prodesse existimabat Constantius, aliisque minutis et levioribus ordinatis, ducum nuntiis docebatur et litteris, Persarum copias in unum coactas, rege turgido praeeunte, iam prope margines tendere Tigridis, incertum quonam erumpere cogitantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 7장 6:1)
Haec nos auctoritate doctissimi hominis adducti, propter eos qui harum quoque rerum scientiam quaerunt, non praetermittenda existimavimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXVI 6:1)
unde facile in eam labitur cogitationem, ut existimet esse in natura quasdam formas rerum primarias, quas natura educere molitur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 141:6)
Caesar neque tempus illud animadversionis esse existimans et multa virtuti eorum concedens rem totam distulit;
(카이사르, 내란기, 3권 60:1)
Treveri autem, pagos centum Sueborum ad ripas Rheni consedisse, qui Rhemum transire conarentur; his praeesse Nasuam et Cimberium fratres. Quibus rebus Caesar vehementer commotus maturandum sibi existimavit, ne, si nova manus Sueborum cum veteribus copiis Ariovisti sese coniunxisset, minus facile resisti posset.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 37장3)
Hi constanter omnes nuntiaverunt manus cogi, exercitum in unum locum conduci. Tum vero dubitandum non existimavit quin ad eos proficisceretur. Re frumentaria provisa castra movet diebusque circiter XV ad fines Belgarum pervenit.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 2장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION