라틴어 문장 검색

Magis terreri potest aliquis, cum sanguinem expuit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 1:1)
Saepe feminae, quibus sanguis per menstrua non respondit, hunc expuunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 2:5)
Vulgatissimum uero pessimumque stomachi uitium est [resolutio est], cum cibi non tenax est, soletque desinere ali corpus ac sic tabe consumi.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 7:1)
accedit maxillarum quaedam resolutio.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 15장 1:10)
nam protinus aut resolutio neruorum aut distentio insequitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 6:6)
Ac ne resolutio quidem oculorum, quam paralysin Graeci nominant, alio uictus modo uel aliis medicamentis curanda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 65:1)
Si uero etiam torpor accessit, si mens non constat, si neruorum uel resolutio uel distentio secuta est, uerisimile est etiam cerebri membranam esse uiolatam;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 1:4)
dementia, acris uomitus, neruorum uel resolutio uel distentio;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 21:2)
Si tota fracta non est, nec sanguis expuitur nec febricula sequitur, nec quicquam suppurat, nisi admodum raro, nec dolor magnus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 1:4)
Celsus enim, ubi (p. 117, 15) de resolutione nervorum in universum verba facit, jam de nominibus quae a Graecis usurpantur ad diversas paralysis species designandas, disserit.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1349)
Per imbres, longae febres, alvi dejectiones, angina, cancri, morbi comitiales, resolutio nervorum;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 12:5)
fereque juvenes sunt, qui sanguinem exspuunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 21:2)
In senectute, spiritus et urinae difficultas, gravedo, articulorum et renum dolores, nervorum resolutiones, malus corporis habitus, κακεξίαν Graeci appellant, nocturnae vigiliae, vitia longiora aurium, oculorum, etiam narium, praecipueque soluta alvus, et, quae sequuntur hanc, tormina, vel laevitas intestinorum, ceteraque ventris fusi mala.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 22:1)
Mali etiam morbi testimonium est, vehementer et crebro spirare, a sexto die coepisse inhorrescere, pus expuere, vix excreare, dolorem habere continuum, difficulter ferre morbum, jactare brachia et crura, sine voluntate lacrimare;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, IV Mala signa aegrotorum. 4:1)
multoque magis, si ita haec sunt, ut neque vigilia praecesserit, neque ventris resolutio, neque inedia.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION