라틴어 문장 검색

Hic tamen a tergo Parthorum more sagitam Dirigit in Venerem nec fallitur illa, sed ictum Primo proponit, assumit uulnus et inde Mortem concludit, nec ad hec instare Libido Argumenta potest, dum sic concluditur illi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 12:6)
Illic monedula laudabili latrocinio recivas thesaurizans, innatae avaritiae argumenta monstrabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:103)
Illic corvus zelotypiae abhorrens dedecus, suos fetus non sua esse fatebatur pignora, usque dum, nigri argumento coloris, hoc quasi secum disputando probabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:105)
Ad haec, ergo sub castigato vocis moderamine, responsionis reddidi talionem:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 19:4)
Ideo enim a supernis coelestis regiae secretariis egrediens, ad hujus caducae terrenitatis occasum deveni, ut de exsecrabilibus hominum excessibus, tecum quasi cum familiari et secretario meo, querimoniale lamentum exponerem, tecumque decernerem, tali criminum oppositioni, qualis poenae debeat dari responsio:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 23:1)
Responsio naturae.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 26:1)
Et quomodo in adversarii argutionibus fraudulentis, fallaciae latibulum inveniret, ut disputationis agoniam contra adversariae partis insidias posset securius celebrare, et per instantiam similia oppositionum argumenta refellere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:25)
Responsio Naturae.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 45:1)
a quibus, si quis interrogationis suffragio verbum expostulet, tanta taciturnitatis intercapedine a quaestione omittetur responsio, ut eidem haec nulla cognatione videatur affinis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:9)
Vestes etiam suis verioribus albedinis argumentis nivibus conclusissent, nisi pictura varios commentata colores, earum fefellisset albedinem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:9)
- Responsio regis, quomodo ducem accersierit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 5:2)
Vix post hanc ducis responsionem legati imperatoris recesserant, et ecce quidam alii legati ad eumdem ducem venientes ex parte Boemundi salutaverunt eum, sic loquentes:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 28:8)
» Hanc autem ducis intentionem et responsionem nuntii Boemundi intelligentes, [0419A] benigne a duce commendati, in terram Apuliae reversi sunt, omnia sicut ex ore ducis didicerant, referentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 28:15)
Hac in ducis responsione et affirmatione, et cunctorum ordinatione, adsunt praefati principes incolumes Boemundus, Reymundus, Wernerus, de quorum adventu et vita universi laetati et confortati, contendunt ad locum montis praedicti ante pontem urbis, decemque equites ex multitudine electos praemisere in illius montis cacumine ad videndum si quae insidiae Turcorum altera in valle montis juxta montana haberentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 128:7)
Qui nequaquam se [0484D] reddere asserit, sed gravi responsione animos praedictorum principum adversus se concitavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 18:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION