라틴어 문장 검색

Sepulchrum autem eius et memoriam Macedones eo dignati sunt honore, ut in gloriae quoque loco praedicarent:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XX 11:1)
16. Natus est apud castrum Pembrochiae, sepultus apud Westmonasterium in monumento inter opera Europae pulcherrimo et elegantissimo, sive capellam spectes sive sepulchrum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 15:1)
Adeo ut magnificentius iam in sepulchri sui monumento habitet mortuus quam vivus aut Richmondiae aut in alio quopiam palatio suo habitaverat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 15:2)
Similiter fundationes gloriosae et splendidae in usus publicos sunt instar sacrificiorum sine sale, et nihil aliud quam dealbata eleemysonarum sepulchra, quae ab intus cito corrumpentur et putrefient.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 3:10)
Post eum restauravit Nehemias filius Azboc princeps dimidiae partis vici Bethsur usque contra sepulcra David et usque ad piscinam, quae repleta est, et usque ad domum Fortium.
(불가타 성경, 느헤미야기, 3장16)
Post eum restauravit Melchias de aurificibus usque ad domum oblatorum et mercatorum, contra portam Iudicialem, et usque ad cenaculum anguli;
(불가타 성경, 느헤미야기, 3장31)
Et ad aedificanda vel restauranda opera sanctorum sumptus dabitur de ratione regis;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장44)
Cretaque, si verax narratur fabula, vidit Minoum rupto puerum prodire sepulchro, quem senior vates avium clangore repertum gramine restituit:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:166)
Darium famulis manibus doluisse peremptum fertur et ingenti solatus fata sepulchro;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum18)
sepulchrum Antiochiae ubi crematus, tribunal Epidaphnae quo in loco vitam finierat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 83장6)
at Pompei theatrum igne fortuito haustum Caesar extructurum pollicitus est eo quod nemo e familia restaurando sufficeret, manente tamen nomine Pompei.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 72장5)
nam quae saxo struuntur, si iudicium posterorum in odium vertit, pro sepulchris spernuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 38장4)
et Segestani aedem Veneris montem apud Erycum, vetustate dilapsam, restaurari postulavere, nota memorantes de origine eius et laeta Tiberio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 43장9)
Othoni sepulchrum extructum est modicum et mansurum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 49장15)
Forte enim sepulchrum Cyri Alexander iussit aperiri, in quo erat conditum eius corpus, cui dare volebat inferias.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 35:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION