라틴어 문장 검색

Dicit autem ut similis sit damulae, quae evadit de retibus.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 3:24)
Ergo non laqueis nos credamus et retibus iis quae decipiunt et illudunt;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 5:1)
Illa igitur meretricio procax motu, infracto per delicias incessu, nutantibus oculis, et ludentibus jaculans palpebris retia, quibus pretiosas juvenum animas capit (oculus enim meretricis (Prov.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:1)
circumfusa enim retia sunt (Cant.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 2:23)
Esto magis similis illius et sequere eum qui salit super montes, et transilit super colles, prospiciens per fenestras, eminens super retia.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 2:25)
Si quis reti subtili haurire cupiat aquam, sic qui malitiam ex pectoribus hominum conatur auferre.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 4:18)
Sepulcrum enim patens est guttur hujusmodi hominum, in quo sepulcro velut attumulatur anima delectationibus et cupiditatum passionibus onerata diversis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 8:2)
Exuit igitur se a congestione terrena, et quasi retia quaedam circumfusa evadit atque effugit, quaecumque se ab omni nudaverit passionum laqueo, et omnem illam deformem speciem terrenae labis averterit, ut lucem videat decoris aeterni.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 8:3)
Ideoque his attonitus malis, exploratores ad nos saepe mittendo, licet ob custodias artas nullus facile oppidum poterat introire, et utilia agitando complura, nihil proficiens visebatur, ut leo magnitudine corporis et torvitate terribilis, inclusos intra retia catulos periculo ereptum ire non audens, unguibus ademptis et dentibus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 3장 3:2)
Trochilus avicula brevis, dum escarum minutias captat, circa cubantem feram volitans blande, genasque eius irritatius titillando pervenit ad usque ipsam viciniam gutturis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 19:1)
Qui ubi Dadastanam tetigit, in qua statione perisse diximus Iovianum, Hyperechium, sibi oppositum, repente vidit cum copiis, antehac cellae castrensis apparitorem, id est ventris ministrum et gutturis, cui ut amico Procopius auxilia ductanda commisit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 8장 4:1)
His litteris ad comitatum missis et lectis, Valentiniani iussu Meterius raptus, suam esse confitetur epistulam, ideoque Palladius exhiberi praeceptus, cogitans quas criminum coxerit moles, in statione primis tenebris observata custodum absentia, qui festo die Christiani ritus in ecclesia pernoctabant, innodato gutture laquei nexibus interiit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 27:1)
Quibus ille cognitis, cum esset (ut dictum est) in secessu, conscientia malorum urgente, vel rationem formidine superante calumniarum, innodato gutture laquei nexibus interiit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 2장 12:1)
Et siquem semel intra retia ceperint, cassibus mille impedicant, per morborum simulationem vicissim consulto cessantes:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 18:2)
Arta lupum cruciat uia gutturis osse retento.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et grue 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION