라틴어 문장 검색

Omnes in hamo sublevat, trahit eos in sagena sua et congregat in rete suo; super hoc laetatur et exsultat.
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장15)
Propterea immolat sagenae suae et sacrificat reti suo, quia in ipsis incrassata est portio eius, et cibus eius pinguis.
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장16)
reliquum corpus navium viminibus contextum coriis integebatur.
(카이사르, 내란기, 1권 54:3)
vimina materiamque comportari iubet.
(카이사르, 내란기, 2권 1:9)
Sed tanti erant antiquitus in oppido omnium rerum ad bellum apparatus tantaque multitudo tormentorum, ut eorum vim nullae contextae viminibus vineae sustinere possent.
(카이사르, 내란기, 2권 2:1)
Quibus ille cognitis rebus eruptionisque iam ante capto consilio, ut demonstratum est, tegimenta galeis milites ex viminibus facere atque aggerem iubet comportare.
(카이사르, 내란기, 3권 62:1)
Illi ante inito, ut intellectum est, consilio, quod deditione facta nostros praesidia deducturos aut denique indiligentius servaturos crediderant, partim cum iis quae retinuerant et celaverant armis, partim scutis ex cortice factis aut viminibus intextis, quae subito, ut temporis exiguitas postulabat, pellibus induxerant, tertia vigilia, qua minime arduus ad nostras munitiones ascensus videbatur, omnibus copiis repente ex oppido eruptionem fecerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 33장2)
quorum contexta viminibus membra vivis hominibus complent; quibus succensis circumventi flamma exanimantur homines.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 16장4)
simul confirmandi et stabiliendi causa singuli ab infimo solo pedes terra exculcabantur, reliqua pars scrobis ad occultandas insidias viminibus ac virgultis integebatur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 73장7)
hic mitis amomi, hic casiae matura seges, Panchaeaque turgent cinnama, nec sicco frondescunt vimina costo tardaque sudanti prorepunt balsama rivo.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:53)
vimen erat dum stagna subit;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:111)
nunc vimine texto ridentes calathos spoliis agrestibus implet;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:71)
iam neque Partheniis innectere retia lustris nec pharetram gestare libet.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:130)
retibus et clatris dilata morte tenendae ducendaeque ferae.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:136)
Opis frena tenet, fert retia rara Lycaste auratasque plagas, inmortalesque Molossi latrantes mediis circum iuga nubibus ibant.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:150)

SEARCH

MENU NAVIGATION