라틴어 문장 검색

Seneca, retecta, in aperto posita, quae manu prenderem, quaedam obscuriora et in recessu, quaedam non continua sed ex intervallis redeuntis, quae vel molestissima dixerim, ut hostis vagos et ex occasionibus adsilientis, per quos neutrum licet, nec tamquam in bello paratum esse nec tam- quam in pace securum.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 2:3)
vidi ipsa, vidi nocte discussa inferum et Dite domito spolia iactantem patri fraterna, cur non Tinctum et oppressum trahit ipsum catenis paria sortitum Iovi Ereboque capto potitur et retegit Styga?
(세네카, Hercules Furens 1:24)
pro nimis mens credula, pro Nesse fallax atque semiferi doli!
(세네카, Hercules Oetaeus 14:45)
cruore tincta est palla semiferi, pater, Nessusque nunc has exigit poenas sibi.
(세네카, Hercules Oetaeus 22:7)
Mittens Erebo vile pro cunctis caput, arcana sacri voce ni retegis tua.
(세네카, 오이디푸스 7:10)
ubi sedit alta rupe semifero dolos Sphinx ore nectens.
(세네카, Phoenissae 121:1)
sed procul inclusas audit ridere puellas, lucus ubi umbroso fecerat orbe nemus, femineae loca clausa deae fontesque piandos impune et nullis sacra retecta uiris.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 911)
videas hic crasso fusa metallo antra Rheae fetamque lupam, quam fauce retecta blandiri quoque terror erat;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 9)
sed premit adiecto radiantis pondere conchae semiferi Galatea latus, quod pollice fixo vellit, et occulto spondet conubia tactu;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 11)
"tu semiferi Chironis alumnus, tu caeli pelagique nepos, te Dorica classis, te tua suspensis exspectat Graecia signis, ipsaque iam dubiis nutant tibi Pergama muris, heia, abrumpe moras:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:85)
Peleaque virgo quaeritur, ast alia plangebat parte retectos Deidamia dolos, cuius cum grandia primum lamenta et notas accepit pectore voces, haesit et occulto virtus infracta calore est.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:91)
tunc epulis consumpta dies, tandemque retectum foedus et intrepidos nox conscia iungit amantes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:119)
natos genuisse necesse est, elegisse iuvat, tenero sic blandus Achilli semifer Haemonium vincebat Pelea Chiron, nec senior Peleus natum comitatus in arma Troica, sed claro Phoenix haerebat alumno.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus37)
Nee minus interea digesta strage suorum hic Cthonium coniunx, hic mater Penthea clamat Astyoche, puerique rudes, tua, Phaedime, proles, amissum didicere patrem, Marpessaque pactum Phyllea, sanguineumque lavant Acamanta sorores, tune ferro retegunt silvas collisque propinqui annosum truncant apicem, qui conscius actis noctis et inspexit gemitus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권66)
semifer aeria talis Centaurus ab Ossa desilit in valles, ipsum nemora alta tremiscunt, campus equum, trepidi cursu glomerantur anhelo Labdacidae, premit ille super, necopinaque ferro colla metens linquit truncos post terga cadentes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권105)

SEARCH

MENU NAVIGATION