- 문장 검색

라틴어 문장 검색

credo etiam anhelitus quosdam fuisse terrarum quibus inflatae mentes oracla funderent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 164:4)
placet enim Stoicis eos anhelitus terrae, qui frigidi sint, cum fluere coeperint, ventos esse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 63:3)
hoc loco cum urguentur, ' evanuisse,' aiunt, ' vetustate vim loci eius, unde anhelitus ille terrae fieret, quo Pythia mente incitata oracla ederet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 174:2)
nam die tuo natali victoria nuntiata in multa saecula videbamus rem p. liberatam, hi novi timores retexunt superiora.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 14 3:4)
an quod adulescens praestiti, cum etiam errare cum excusatione possem, id nunc aetate praecipitata commutem ac me ipse retexam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 28 8:2)
Quid quod eadem illa ars quasi Penelopae telam retexens tollit ad extremum superiora:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 127:1)
non te illius unguentorum odor, non vini anhelitus, non frons calamistri notata vestigiis in eam cogitationem adducebat, ut cum illius re similis fuisses, frontis tibi integimento ad occultanda tanta flagitia diutius uti non liceret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 7장 1:2)
Ut ergo tam ambitiosus detumuit imber, retexit superbum pallio caput et manibus inter se usque ad articulorum strepitum constrictis Quaenam est inquit haec audacia, aut ubi fabulas etiam antecessura latrocinia didicistis?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 17:3)
Utcunque igitur inter anhelitus sudoresque tritus, quod voluerat, accepit, rursusque in somnum decidi gaudio lassus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 87:15)
etiam cum voluerit aliquid sumere,opus anhelitu prodet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 100:11)
Durant, vatis opus, Troiani fama laboris Tardaque nocturno tela retexta dolo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 918)
nec male odorati sit tristis anhelitus oris:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:361)
quam iuvet, et voces et anhelitus arguat oris; a!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 166:4)
cum bene firmarunt animum praecepta iacentem, sumptaque sunt nobis pectoris arma tui, rursus amor patriae ratione valentior omni, quod tua fecerunt scripta, retexit opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 311)
Saepe, ubi constiterant hinc Thisbe, Pyramus illinc, inque vices fuerat captatus anhelitus oris, invide dicebant paries, quid amantibus obstas?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 8:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION