라틴어 문장 검색

propositis enim probationibus omnis in reliquum gratia novitatis praecerpitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 254:3)
Quod si recipitur, usu frequenti timor transibit in vitium, et ira in animum admissa habitum illum ira parentis animi retexet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 15:5)
Omnia ista exempla, quae oculis atque auribus nostris ingeruntur, retexenda sunt et plenum malis sermonibus pectus exhauriendum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 68:1)
"pauper adhuc iam spargit opes, ingentia suadet consilia et sequitur, totum quod cogitat altum est, urget quod sperat, ludum si forte retexam, consumit quidquid iaculis fecisse putaris istius una dies:"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 68)
"sed paucis pauca retexam."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 147)
Non hic Tantaleam domum retexam, qua mixtum Pelopea per parentem est prolis facta soror novoque monstro infamem genuit pater nepotem;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem20)
quid multos varii stili retexam?
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium40)
ipsi, cum primum niveam praecerpere frontem decretum est umerosque manu nudare nitentes, adcurrunt teneri Paphia cum matre volucres expediuntque comas et Serica pectore ponunt pallia, tunc iunctis crinem incidere sagittis atque auro gemmisque locant, rapit ipsa cadentem mater et arcanos iterat Cytherea liquores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Capilli Flavi Earini 43)
nullis in te datur ire sagittis - audiat infesto licet hoc Rhamnusia vultu - ,non datur, et si egomet patrio de litore raptus quattuor emeritis per bella, per aequora lustris errarem, tu mille procos intacta fugares, non intersectas commenta retexere telas, sed sine fraude palam, thalamosque armata negasses.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, ecloga ad uxorem 4)
da vocem magno, pater, ingeniumque dolori, nam me ter relegens caelo terque ora retexens Luna videt residem nullaque Heliconide tristes solantem curas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum14)
medias etiam non destitit urbes, quidquid et Asopon veteresque interiacet Argos, inflammare odiis, multumque et ubique retexens legatum sese Graia de gente petendis isse super regnis profugi Polynicis, at inde vim, noctem;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권129)
"exoritur pudibunda dies, caelumque retexens aversum Lemno iubar et declinia Titan opposita iuga nube refert, patuere furores nocturni, lucisque novae formidine cunctis, quamquam inter similes, subitus pudor;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권122)
gaudet ager, magno subeunt clamore coloni, praecerpuntque iubas immaniaque ora recludunt damnaque commemorant, seu iam sub culmine fixus excubat, antiquo seu pendet gloria luco.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권95)
sed ambo deficiunt fixique silent, tandem ora retexit Argia, corpusque tamen complexa profatur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권174)

SEARCH

MENU NAVIGATION