라틴어 문장 검색

Tu igitur, qui nunc contum gladiumque sollicitus pertimescis, si uitae huius callem uacuus uiator intrasses coram latrone cantares.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:19)
Quae est igitur ista potentia, quam pertimescunt habentes, quam nec cum habere uelis tutus sis et cum deponere cupias uitare non possis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IX 1:18)
Hic foedatam probris conscientiam spectans et se cum fortuna sua comparans forsitan pertimescit ne cuius ei iucundus usus est sit tristis amissio;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:14)
Quorum impetum adeo pertimuerunt hostes ut in fuga spem salutis collocarent;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 29:6)
Concubitus vero neque nimis concupiscendus, neque nimis pertimescendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 1장14)
Concubitus uero neque nimis concupiscendus, neque nimis pertimescendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 1장 4:1)
Concubitus vero neque nimis concupiscendus, neque nimis pertimescendus est:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., I Qualiter se sanus agere debeat. 4:1)
hac duce non dubitem te reticente loqui;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Ad Probinum11)
submersa tenebris proderit obscuro veluti sine remige puppis vel lyra quae reticet vel qui non tenditur arcus.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:126)
ast illae (prohibet sententia patris) aut reticent aut nosse negant responsaque matri dant lacrimas.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:188)
reticet pastore fugato Pelion;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:23)
Illud autem, quod pertinet ad religionem patrisfamilias, non reticendum putavi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 11장 2:3)
' perculsus inprovisa interrogatione paulum reticuit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 12장3)
reticuit de adversis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 67장8)
et cum paulum reticuisset, Hortalo se respondisse ait:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 38장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION